Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 550

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

550

<< Nr. 549 | Index | Nr. 551 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 12 XI 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 771-773




--771--

Gratiam et pacem, charissime frater.
Ex literis amici istius ad filium suum τὰ ἐφ̓ ὑμῶν γεγενημένα
μηδὲ πάνυ σαφὲς λογιζόμεθα, quę vos scire plurimum refert, ut nos
affecti simus. Felicia enim candide, quibus expedit, exponuntur; adversa
autem, si qua istinc nuntiantur, commodius ferimus, εἴπερ
ἀδελφὸς ὁ ἀληθὴς παρεξήγησεν. Habes igitur, dum scribis pro occasione
nunc Greculam nunc Hebręam voculam, aut integras interim
sententias, quibus tenebras incauto lectori, imo nasutissimo interim

--772--

adversario offundes. Verum, quia interim maius est argumentum,
quam quod invulgandum sit temere, huiusmodi tegere poteris, si quod
scribendum in mentem veniret, notulis his adiunctis effingasque, non,
inquam, epistolam integram, sed illa, quę intellecta, reliqua prodere
possent. Quemadmodum (exempli gratia id scribo) narraturus tibi
per literas, qua spe modo alantur papistę sine exordio de repente
scriberem. ᾿Ελπίδας οὐδὲ σμικρὰς, οὐδὲ περιέργας οἱ Θtę ἤδη μὲν
ἔχονται. Causam accipe [*Hebräisch] Facile autem. liogfse τὸν ὅλον
ἀφανίσειεν. Hec modo hic circumferunt. Sed sunt inania.
Vide καταγέλαστον Capitonem, qui sic tecum inepte nugor
Atqui vehementer desyderamus tuas, quibus nostrae ecclesię velut
apostolus es. Neque externa illa contemnenda; quocunque enim pacto,
ut Christum et publica commoda promoveamus, conandum est.
Praeterea videntur hac cautione scriptę literę nihil negocii allaturę.
Nomen equidem haud adiiciam, neque tu tuum. Adhęc signa eiusmodi
notę videntur elementorum peregrinę linguae. Obsecro utaris
ingenio, aut hac nostra argutiola, ut interea de te ex te sciamus.
Cęterum libellus Fabri, quo Zuinglium traducit, multis ridetur.

--773--

Plerique interim hominis stuporem rident, nos interea ne legimus quidem;
tantum abest, ut aliquid possimus statuere. De Luthero varia
expectatio, qui interim friget; evanidis quidem coniecturulis adversus
tantam lucem graditur. Quid nobis videatur operęprecium fore, nuper
attigimus. Nuncius à ↑, de quo nuper, necdum rediit; in horas expectatur,
ex quo scies omnia per nos, auspice Christo. Πολιτίαι
γειτνιῶντες [!] non solum persequuntur Christum, sed furiosis mandatis
plebeculam adigunt ad observantiam papisticę impietatis. Quos
quidem autores scelerum dominus perdat. Amen.
Hic alioqui satis in cursu est verbum domini, melioraque in dies
nobis pollicemur. Quo pacto τηλικαῦτοι [!] προδόται ὑμῶν τὸ δικαστήριον
ἔφυγον, scire cupio. Incertissima plerique aftirmant, et adversarii
neutiquam inclinant credulitate in partem veriorem. Hęc potes manu
amaniensis [!] tui, quem modo peritissimum habes, tutissime.
Salutat te nostra ecclesia tota, siquidem votis creberrimis, pro
animo tuo, favorem domini ęqualem precantur, neque sane ecclesiam
agnoscimus aliam, quam quę tecum domino servit.
Vale.
12. Novembris anno 1526.
Tuus, quem in domino nosti.
Amico et fratri meo in domino charissimo, zu Zirich.