Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 549

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

549

<< Nr. 548 | Index | Nr. 550 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Wanner, Johannes

Ort: Zürich
Datierung: 12 XI 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 768-770




--768--

Gratiam et pacem a domino.
Calculum ferunt sic tecum agere, ut lecto decumbas, carissime
Vanni; qui nos dolor haud parum adficit. Non enim ignoramus,
quam acerbus sit eius παροξυσμός. Sed ad hunc nos modum exercet
ac macerat deus: te nobile euangelii organum ac fidele sic excarnificat,
ut probet, anne ipsum ex toto corde diligas; nos vero
tentat, an compati sciamus membro male adfecto [1. Cor. 12. 26].
Quamobrem tibi ferendo ad commiserationem flectendus est is, qui
exanimat ac reficit; in cuius manu sunt omnia [5. Mos. 32. 39]. Ipse
enim nisi cruciatus istos daret nostro bono, non dixisset: "Capilli capitis
vestri omnes numerati sunt [Matth. 10. 30]"; neque apostolus eius
adperta nos voce certos redderet eiusdem rei, sic pronunciando: "Scimus,
quod diligentibus deum omnia cooperantur in bonum [Röm.
8. 28]". Atqui hoc ipsum, quod nobis foeliciter illius prudentia cedit,
frequenter latet, dum adhuc non est ad terminum perventum; sed ubi
finem tenuerimus, iam tandem sentiscimus, cur quidque fecerit. Ipse

--769--

inter tot turbas orbis, urbis autem nostrę procellam nunc omnia concutientem,
crebris etiam gemitibus pestem aut morbum aliquem oro,
ut mihi sit male propicius; sed nequicquam omnia, surdo fabulam
narro. Ubi vero exitus adpetet, iam per speculum [1. Cor. 13. 12] et
transcennam videbimus, quem in usum quodlibet dispensaverit. Sic
et ęgritudo tua tuo tibi bono infligitur; id autem aliquando scies.
Hęc hactenus. Monuit nuper amicus quidam, quam male audiam apud
quosdam propter pręvaricatores, aut potius proditores, quorum hoc
sęculum est fertilissimum, quasi eorum persecutio ex nobis sit, autore
scilicet. Quam famam, si vera esset, tam abest, ut deprecarer, ut etiam
laudi darem ac glorię; si videlicet huic malo exitium possem asciscere.
Quod nisi tollatur, urbi saltem nostrę exitium adferet. Sed non ad hunc
modum res habet. Nos neque violenti sumus, neque tumultuosi; sed
in hoc unum intenti, ne quid per seditionem ac turbam tentetur.
Saluta fratres omnes, pręsertim Zuickium, Blaurerum ac
Mennlishoferum, dicitoque nos propediem, si modo exitum hoc
negocium invenire potest, scripturum. Mittito prima occasione literas
istas communi amico ac fratri, Gulielmo a Cella, ac quantum
dominus dat convalesce.
Tiguri, 29. die Octobris.
Uxorem quoque saluta.
M.D.XXVI. verte
Huldrichus Zuinglius tuus.

--770--

Vide, mi Vanni, quid occupatissimo acciderit. Nuper hanc epistolam
inter alias multas ad te scripseram, cumque iam signanda
esset, turba epistolarum factum est, ut copiam epistolę Erasmicę
aut tibi aut forsan Guilielmo consignaverim. Quamvis in hoc non
peccatum sit, quod Erasmicę epistolę copia ad vos pervenit, sed in
isto, quod hec non simul comitata est. Boni ergo consule, quicquid
hic admissum est. Et si forsan ad Guilielmum dicta copia esset
missa, da operam, ut, quę ad eum est epistola, mittatur. Sed arbitror
eius epistolam recte inscriptam esse.
Vale.
XII. die Novembris.
Ioanni Vannio, Constantiensium euangelistę fidelissimo.