Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 548

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

548

<< Nr. 547 | Index | Nr. 549 >> 

Absender: Haner, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Nürnberg
Datierung: 11 XI 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 767




--767--

Gratiam et pacem.
Dedi e Francofordia ad te literas, Zuingli eruditissime, quarum
auspitio coeptam inter nos amiciciam perpetuam esse volui, quibus
eciam oravi, ut, quam primum fieri posset, tu contra animum
mihi tuum quoque testareris atque adeo, si non pluribus, paucis certe
rescriberes. Quod cum a te hactenus dilatum, nescio quo consilio
aut eventu, video, commodum putavi te nunc iterum monere, ut fidi
nuncii copiam nactus officium non negligas. Prodidi tibi prioribus
animum meum, verum coactius et quasi per transennam, communicaturus
cetera, quam mox prioribus meis calculo tuo occurreris.
Vale.
E Neroberga in die Martini MDXXVI.
Tuus ex animo Ioannes Hanerus.
Suo Hulderico Zuinglio, Tigurinorum ecclesiasti.