Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 547

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

547

<< Nr. 546 | Index | Nr. 548 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 9 XI (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 764-766




--764--

S. in Christo. Charissime Zwingli
Certum est disputationem impressam. Rotwilę vidit eam
Egmundus, notarius noster, quo usi sumus in Baden, et nomen
suum subscriptum agnovit. Cętera legere illi non est permissum.
Ferunt Struthionem revocasse in Baden pręsente marchione; nihil
autem super ea re scripserunt Argentini fratres.
Nordlingensis Billicanus scripsit Bucero, se non posse nobis
repugnare.
Augustani amici scribunt, Regium nostrarum esse partium, hoc
est Christi, idque male habere Ranam et Agricolam.
Mitescit, ut audio, Landtgravius, Francfordini et Vangiones
consentiunt.
Hollandini tuam eruditionem mirantur.
Interim aspergimur hincinde et traducimur ut omnium mortalium
pessimi; sed quanta non ferremus, ne a veritate abalienaremur?
Eccius libello famoso et convitiorum pleno Constantiensem
urbem et pientissimum Blorerum [!] perstrinxisse dicitur.

--765--

Turcus [!] Pannonia relicta et illesis Metanastis retrocessit.
Hallweyda quidam, comes pręcipuus regni Pannonici, qui male
audit, tanquam Turcam adduxerit, proceres convocat, ipse diadema
regium ambiens. Eodem authore ferunt, Syriam et Aegyptum a
Turca ad Sophum defecisse. Sed pauci credunt. Vanum pręterea
tradunt, quod tantam crudelitatem Turcus [!] exercuerit, ut quidam
τῶν κρατούντων publicis invulgant literis, quo plebs magis expilari
queat. Ferdinandus Lutheranus non est, sed omnium templorum
ac monasteriorum ad Athesin vasa aurea et argentea conflat, Turcam
scilicet expugnaturus.
Hic non est aliud, quod gravius me angat, quam quod magistratus
fert tam diversa hic doceri. Adversariis plura licent, quorum
nos puderet. At fortasse domino placet, ita nos exerceri. Indoctiores
sunt, quam ut cum eis contendantur [!]. Interim tamen semper suam

--766--

cantilenam canunt. Proxima hebdomada tres postremos minorum prophetarum
prelis commendabo.
Vale.
Basileę 9. Novembris.
Tuus Oecolampadius.
Huldricho Zwinglio, Tigurinę ecclesiae fidelissimo doctori,
suo fratri in Christo.