Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 546

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

546

<< Nr. 545 | Index | Nr. 547 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Haller, Berchtold

Ort: Zürich
Datierung: 6 XI 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 759-763




--759--

Huldrichus Zuinglius Berchtholdo
Bernensium euangelistae S. D.
Gratiam ac pacem a domino.
Equidem, fidelissime Berchtolde, sic sentio verum esse, quod
Paulus dicit [1. Cor. 9. 16f.]: Dolere sibi, si quando non euangelizet, ut
et mea mediocritas, si quando, periculorum metu aut quorundam pigritiae
fastidio capta, cessationem ac desertionem meditetur, prae eo, qui
mentes excitat, ferias agere non possit. Tam abest ergo, ut pro vobis
non advigilem, ut, etiam si nollem, nequirem. De locis autem, de
quibus quaeris, ad hunc nos sentimus modum: Quod 1. Cor. 15.
[1. Cor. 15. 29] Paulus dicit: "Quid ergo facient, qui pro mortuis
baptizantur? Si porro mortui non resurgunt, quid, inquam, pro mortuis
baptizantur?", sic expedimus: Resurrectionem interim accipi pro
publica mortalium omnium coram throno Christi comparitione, de
qua Matth. 25. [Matth. 25. 31ff.], interim pro immortalitate animae;
quae sic Hebraico more a [*Hebräisch] surgendi verbo vel consistendi adpellatur.
Ut Iosuae 7. [Jos. 7. 12]: "Non poterunt filii Israël consistere
ante hostes suos". Ubi Hebraei habent [*Hebräisch], Graeci ὑποστῆναι,
hoc est, consistere; Latini vero, stare. Sitque ut resurrectio

--760--

mortuorum perinde valeat atque mortuorum vita, quae alibi agitur, vel
animarum duratio aut perseverantia. De Hebraismo alia quoque
exempla invenies aliquando in iis adnotationibus, quas Leo ex ore
nostro prę aliis probe excipit, tibique impartitur peculiari amico.
Nolim enim quibusvis earum copiam etiamnum fieri. De re vero ipsa
exemplum habes Christi, apud Matth. 22. [Matth. 22. 31]: "De resurrectione
vero mortuorum, non legistis, quod vobis a deo dictum
est?" Ubi manifestum est, Christum non loqui de carnis resurrectione,
sed de immortalitate animae. Nam exemplum, quod adducit de
Abraham, Isaac et Iacob, non trahit ad carnis resurrectionem, sed
ad animae immortalitatem, cum ait [Matth. 22. 32]: "Non est deus deus
mortuorum, sed vivorum". Huc ergo penetrat Christus, ut probet,
Abraham, Isaac, et Iacob vivere. Non enim posset hoc exemplum
carnis resurrectionem probare; sed quod animae durent ac vivant, postquam
corpora posuerunt. Ad hunc ergo modum occurrit apostolus sciolis
stis, qui nunc perinde atque illius tempestate prorepunt, ac dicunt,
somno quodam animas sepeliri ac teneri usque ad ultimum iudicium.
Quod quid aliud sit, quam animae immortalitatem negare, non video.
Mos ergo erat gentibus quoque (nam et omnis ferme cura, quam nos
pro mortuis gessimus, a priscis gentibus ad nos est translata) non
aliter pro mortuis tingi, atque nos eorum monumenta lustrali liquore
humectamus. Probat igitur ex eorum ritu, animas esse immortales.
Nam si minus, hoc permittant iam contradicere publicae consuetudini,
qua quidam pro mortuis sese tingant. Qui si mortuorum animas
crederent simul cum corpore extinctas, non baptizarentur pro eis.

--761--

Non quod Paulo probetur ista baptizandi consuetudo; sed ut adversarium
suo iugulet gladio, cum se ritum observare inficiari nequit,
quo se putat mortuis prodesse. Unde colligitur: Ergo mortuorum
animae vivunt: estis enim pro eis solliciti. Si vero nunc dicas, videri
tibi Paulum eo loci de publica resurrectione loqui, respondeo, me
non inficiari, propter omnium doctorum huius loci expositionem, apostolum
de utraque resurrectione promiscue loqui, sicut et Christus
Matth. 24. [Matth. 24. 4ff.] promiscue et de ultimo adventu suo, et
de iis, quae per eam aetatem, quae est inter priorem adventum eius
ac secundum, eventura sunt, pleraque disserit. Ut interim non dicam,
quae Paulus in hoc loco de corpore spirituali dicit, posse de anima
potius quam corpore sensibili intelligi; sicut et alio loco [Col. 2. 9]
dicit, in Christo habitare omnem plenitudinem divinitatis corporaliter.
Non quod deus sit corpus, sed quod corpus apostolo accipiatur pro
essentia; velitque dicere, per essentiam Christum esse deum. Sicut
Germanice quoque dicimus: er ist's lyplich, id est: ipse vel ipsissimus
est deus. Consimilique hic modo dicat: moritur corpus animale
sive terrenum, et resurgit; hoc est: vivit, mortuo scilicet terreno corpore,
corpus spirituale, hoc est: ipsa animae substantia. Sed quoniam
multa videntur obstare, quae isthic loci habentur, nihil temere adsero;
simul etiam ne videar Manichaeis adhaerescere, qui mortuorum, hoc
est: carnis resurrectionem, negant. Quae tamen ex aliis probari locis
posset, etiamsi iste locus de immortalitate animę tantum intelligeretur.
Sed, ut dixi, tutissimum est agnoscere, quod Paulus resurrectionem
mortuorum in praesenti loco promiscue accipit, nunc pro publica resurrectione,
nunc vero pro animae immortalitate. Quod autem nemo
veterum hoc de immortalitate animae prodiderit, sed omnes per omnem
hunc locum resurrectionem carnis intellexerint, efficit, ut tibi liberum
relinquam, quamcunque sententiam sequi. Ego autem in ista sum,
quam adeo multis exposui. Veteres enim, quos ego vidi, quum in hunc
locum veniunt, adparent paulo tepidius rem gerere, praeter unum Ambrosium,
qui videtur in ista esse sententia. Sic enim super his Pauli
verbis: "Quid et nos periclitamur [1. Cor. 15. 30]", ait: "et subauditur:
Nisi quia speramus futuram resurrectionem, sicut supra memorat. Securi
enim, quia post istam mortem vera vita sequetur, pericula non timent
etc.". Hactenus Ambrosius. Alios sensus, quorum hic veteres meminerunt,
non est, cur tibi, alias multa legenti, adsignem. Expende autem,

--762--

quae dicimus, ad iustam bilancem; et videbis, non ab re in hac esse
sententia. Secundum vero locum, qui est 1. Pet. 4. ca. [1. Petr. 4. 4]
talem esse putamus, quales Porphyrius multos esse apud Homerum
existimat; puta non tam difficilem, ut prima fronte adparet, sed simplicem
ac planum, si sermonum ac troporum schemata recte nobis
perspecta sint. Ad quae dum hallucinamur, haud aliter fallimur, atque
hi, qui strenue quidem currunt, sed extra oleas, quod dicitur.
Est autem hic eius loci sensus: Mirabuntur et novum et peregrinum,
quid patientur gentes, cum vos non concurritis in eandem cum ipsis
intemperantiae luxuriam, ac innocentiam vestram calumniabuntur ac
despuent. Verum rationem reddent ei, qui constitutus est, ut iudicet
vivos ac mortuos. (Quod nunc sequitur, confirmatio est, ac veluti
προσαπόδοσις, quod Christus omnium mortalium futurus sit iudex,
tam vivorum quam mortuorum). Ad hoc enim mortuis quoque adnuntiatus
est (sic enim interpretanda est Graeca vox εὐηγγελίσθη),
ut iudicentur, quod ad carnem attinet, vulgari more, quo iudicabuntur
omnes homines, spiritu vero per deum vivant. Vide hic primum,
Christum mortuis adnunciatum esse, quod isti interpretati sunt non
pessime: Mortuis praedicatum est euangelium. Perinde enim debet
intelligi, ac si nobiscum dixissent: mortuis adnuntiatus est. Quid
enim euangelium praedicari aliud est, quam Christum animarum
salutem advenisse adnuntiari? Sic ergo mortuis adnuntiatus est, et
his, qui in carcere erant, ut idem Petrus 1. cap. 3. [1. Petr. 3. 19f.]
testatur, cum mortis eius precio captivitas redempta est, quam victor
secum duxit ad superos. Et hoc est, quod in symbolo confitemur:
"Descendit ad inferos". Ut nervum istic comminueret, hoc est, mortis
suae fructus ac vis iis quoque profuit, qui apud inferos tenebantur.
Si vero nunc intra te quaeras: Quomodo igitur prodierunt? amicti
corpore, an nuda solummodo animae habentes corpora, hoc est: an
pura spiritus substantia?, anteaquam in verba prorumpas, occupat
Petrus quaestionem κατ̓ ἀνθυποφοράν, hoc est: per praeventionem
vel occupationem, ac dicit: Iudicabitur quidem et eorum caro, qui
Christo victore liberati sunt, tunc cum omnis caro iudicabitur; interea

--763--

vero spiritus eorum in deo per Christum vivunt ac laetantur. Dein
vide hoc quoque, quam belle probaverit, Christum vivos ac mortuos
iudicaturum, Petrus. Dixit enim [1. Petr. 3. 19f.], ad mortuos quoque
pervenisse euangelii medelam. At simul innuit, carnem eorum non
resurrexisse; consentaneum ergo esse, ut in publico carnis iudicio
iudicentur; postremo, inde carnis resurrectionem hic fundari ac probari.
Haec fortasse brevioribus, mi Berchtolde, quam requiras; sed in
isto tumultu, qua fronte plura exigeres? Gratia domini tecum.
Salvum iube adfinem meum Trempium, Vadivillios, Lupulum,
Madios, omnes. Nam Telemanus, frater charissimus,
epistolam fert.
Tiguri, 6. die Novembris. 1526.