Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 545

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

545

<< Nr. 544 | Index | Nr. 546 >> 

Absender: Blarer, Ambrosius

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 4 XI 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 757-758




--757--

Gratia tecum
Nunc per cerebri gravissimum fluxum, qui me diu iam domi continet,
nihil possum, mi Zuingli. Hoc unum te peto, ut hunc caecum
fratrem nostrum cum uxorcula commendatos habeas, simul et aliis
Christianis fratribus, qui isthic sunt, christianice commendes. Dices;
Quin vos hos vobiscum fovetis? Certe, mi frater, non deest animus,
nec nobis nec plebi, et magno dolore hinc dimittimus tam pios et
syncęros homines, ad quorum ingressum benedixisse nobis videtur
Christus. Sed senatus noster fractus nescio quibus minis comitis a
Sultzo ablegandos duxit, scilicet plus etiamnum homines timens,
quam deum, et nos mutare non possumus, quod is fieri decrevit. Age
igitur, mi Zuingli, charitatis officium etiam nunc non illis solum, sed
nobis quoque alacriter exhibe. Hypocaustulum aliquod et cubiculum,
ut habeant forte in vacuo quopiam cenobio, diligenter cura. Nos
vicissim, quibuscunque occasionibus poterimus, tuis olim petitionibus
non segniter inserviemus.
Legimus epistolam Erasmi ad magistros nostros. Mire placuit,

--758--

nisi quod vehementer dolet, Erasmi res eo lapsas, ut nunc
praesidium suum in illos tanta fiducia collocare cogatur, a quorum
castris iam dudum transfugerat. Hęc domini iusta iudicia [Ps. 119. 75],
ut seipsos tandem vel inviti prodant, qui toti mundo imponere conantur.
Subolent mihi imbellis homuncionis bellę machinę, quas miras et praestigiosas,
at non itidem firmas, videbimus. Nulla speratur ecclesie
tranquillitas, quamdiu isti quidam apud principes valent, qui Christi
negocium non ex conscientia gerunt, sed suis ipsorum commoditatibus
student.
Vale, mi ornatissime frater.
Egre ista scripsi per adversam valetudinem.
Salutant te fratres omnes, in primis germanus meus.
Saluta Leonem, Pellicanum, adulescentem Hieronymum.
Ex Constantia, 4. Novembris anno 1526.
Tuus Ambrosius Blaurerus.
Clarissimo Hulderycho Zuuinglio, Tiguricensium episcopo,
domino et fratri suo observando.