Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 544

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

544

<< Nr. 543 | Index | Nr. 545 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 30 X (1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 755-756




--755--

Gratiam et pacem a Christo, dilecte frater.
Displicuit nostris, quod reliquis fortasse arridebit. Ita bene vaticinatus
es, dominum consilia impiorum dissipaturum [Ps. 33. 10]. Salva
enim sunt hic nostra, siquidem non subscripserint nostri. Argentini
fratres crebro instant, ut Luthero respondeatur. Mitto literas Buceri
fideliter admonentis, quas legito. In una re licebit excusare Martinum,
nempe quod vereatur, ne qua vis verbis divinis fiat, et ita aperiatur
fenestra omnia sacra semel prophanandi. Alioqui non video, quomodo
boni consulamus, quod scripsit. Si mihi esset exemplar Lutheri,
periclitarer utique, an obiectionibus eius respondere possem. Itaque
tu servata modestia scommatisque ac convitiis missis perge et quam
primum potes apologiam matura, quod utilius fuerit, quam ineptissimo
mendacissimoque Fabro horas collocare. Missi sunt hodie ex
Argentorato libelli duo Struthionis, in quem usum ignoro, fortassis,
ut deprehendamus errata crassiora et ea illi obiiciamus. Verum

--756--

quid in alienis vitiis tam oculati essemus? Mitto exemplaria; quibus
si non habes opus, fac, ut ad me redeant; nondum enim legi.
Pręterea si libellus de suffraganeorum imposturis a typographis
ad excudendum non suscipietur, satage, ut et ipsum recipiam. Petitur
enim ab authore. Verum expediret illorum fraudes et stoliditates
detegi. Qui hic in cathedrali concionatur, licenter ineptit et immodica
adulatione, quis sit, etiam pituitosis ostendit.
Chunradum Pellicanum in Christo resaluta.
Vale.
Basilęe 30. Octobris.
Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, ecclesiae Tigurinę fidelissimo pastori,
suo fratri. - Zurch.