Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 553

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

553

<< Nr. 552 | Index | Nr. 554 >> 

Absender: Bünzli, Gregor

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 1 XII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 784-786




--784--

Gratiam et pacem tibi a domino.
Dilecte mi frater! Tuis literis ac nuncio supervenientibus eodem
momento dictum fuit, dominum Waltherum peste infectum. Quare
concito adire eum cogebar, cordate autem nec aloqui [!] gerulum nec
literas legere potui. Reperi Waltherum, uti erat nunciatum. Postea
tamen, ubi magis tuam trutinavi epistolam, mentem et animum tuum
intime sensi. Quid autem respondeam, quod tibi satis fiat, per salutem
animę mee non habeo. Ego namque, qui vix recordor hesternarum
rerum, quomodo potero memor esse, quae acta tot diebus fuerunt?
Nihil enim optabilius et magis eligibile, quam publicam iusticiam promovere,
deinde tuo satis facere desiderio, non diffido, cum memineris
talia a me audisse. Sic sit, ego non minus; a quo tu per viventem
cordaque omnium scrutantem [Apok. 2. 23, 10. 6], mihi minime constat.
Ob id, mi Huldriche, aliter iudicare non velis, quam ego totus tuus,

--785--

et non alius, quantus quantus sum; qua parte et tuas indicor [!] literas
quasi noctem totam insomnem duxi, an forsan occurreret; sed omnis
labor vanus et inutilis. Precor igitur optimum maximum deum, per
quendam alium tibi satis fieri, ut a tantis periculis liberareris et victor
contra dei publicęque rei inimicos evadas.
Vale.
Obiit in vigilia Petri et Pauli nostra . P . Iuvenis vero didicit
profanum artificium sartoris. Ubi sit, nescio.
Salvos dic Leonem, tuam uxorem ac ceteros bonos, tuos ac
meos fautores.
Datum 1. die Decembris. Ex Basilea anno 1526.
Gregorius Bünzlius tuus.
Frater mi, in Christo carissime
Si unquam aliquam cum capitaneo Fögili ex Wallenstadio
familiaritatem seu amiciciam contraxeris, scrutare aliquo medio ab
eodem. Is enim succedere debuisset Waltherum Nusboumer in
pensione. Quis praeripuerit, ignoro. Est enim non ignarus omnium
rerum.
Inquire diligenter per eum in calce literarum mearum signatum.
Videor mihi a fratre suo percepisse; certo non dico. Si personaliter
eum habere poteris, diceret singula! Sin, vide, ut mediotorem erga
eundem habeas Iacobum Nusboumer, Wallenstadtensem, fautorem

--786--

evangelii ac iustitie. Persuasum tibi hoc scribere habeo a
dilectissimo fratre nostro Balthasar fögeli cui pandi ac lapidi negocium,
in quo ambo solliciti fuimus.
Vale.
Huldricho Zuinglio, fratri suo in Christo carissimo.