Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 554

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

554

<< Nr. 553 | Index | Nr. 555 >> 

Absender: Oecolampad, (Johannes)

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 1 XII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 787-790




--787--

Gratiam et pacem a Christo.
Perquam gratam mihi rem fecisti, frater dilecte, quod literis tuis
aliquid sollicitudinis nostrę ademisti. Nunciat enim rumor ferme graviora,
et nobis salus tua plurimum curae est. Capito iterum atque
iterum de rebus tuis certior fieri petivit, sed nihil certi habebam,
quod responderem. Nunc, deo laus, uterque tranquilliore animo erimus,
qui faxit, ut hoc malum isthinc et hic propediem tollatur.
Nullis opinor temporibus mammonem tam impudenter euangelico
negocio sese opposuisse. Quantos sibi addictos habeat, non ignoras
forsitan. Expectant in singulas horas, quando expiret, quem crucifigunt
et blasphemant. At meliora pię ac sanctę plebi speramus daturum
nostrum, qui in cęlis est patronus. Terrent exteri Cęsaris et
Ferdinandi fortuna, a quibus novas minas in populum dei et urbes
euangelium amplexas referunt. Sed assueta est invicta Zion audire
blasphemias precibusque expugnare armatos.
A Wittenberga Argentinensibus nihil aliud allatum est pręter
inhumanissimam illam epistolam, qua Bucerum, sincerissime et optime
meritum, ingratissimus flagellat. Pręmiserat hic noster in tomum

--788--

quartum lucubrationum Lutheri, quas latinitate donarat, pręfationem
Christiana mansuetudine et pietate renitentem eruditionisque plenam,
et in ea submonuit et de eucharistia, cum honesta tui ac mei memoria.
Id tam indigne fert homo ille miser, ut furoris sui nullum
finem esse sinat. Misit eam epistolam Secerio, typographo Hagenoiensi,
ut, si illam Hervagius nolit imprimere, ipse imprimat.
Visum autem Bucero, ut Hervagius excudat, sed antidoto Buceri
adiecto, nempe apologia, qua et Pomerani criminationi respondebit.
Donet Christus, ut feliciter! Quem non terreret iudicium domini?
Si enim cedros Libani ventus sic prosternit [Ps. 29. 5], quis suis viribus
deinceps confidet?
Tuum erit, mi frater, epistolam bene expendere et furibundas
voces, quas contemptissime in nos tanquam adversarios Christi et
regni eius iacit, non dissimulare, sed Christiana mititate amoliri;
maxime autem illum perpetuum tenorem: Aperta verba dextre tractabis.
Quę contra Struthionem scripsisti, fac quamprimum habeamus.
Mitto sermonem "De invocatione sanctorum", in quo Fabro respondeo.
Spero autem ex eo liquidum fore nos in ea re nihil dissidere,

--789--

et si forte tu mendaciis illius responsurus es olim, in hoc nihil
morari habeas.
Adhuc constans fama est, disputationem Badensem depravatissime
impressam Tubingę solis adversariis nostris sub arctissimo sacramento
communicari. Aiunt et Schaphhusię aliquot exemplaria esse.
Quam traducetur ἡ τῆς ἡμετέρας χώρας πίστις· Scribe de ea re
Bovillo.
Cratandrum nondum conveni, sed vereor illi non esse commodum,
ut det nobis Plutarchum. Nunc sub prelo habet Hesychium,
antiquum doctorem in Leviticum, qui in re eucharistię bene nobiscum
facit, item Zachariam meum et Theophylactum; fortasse post
Pascha nobis morem gereret.
Baldassarem Waldshutanum ferunt rebaptizasse nobilem
quendam in Stiria et adhuc dogma suum stabilire. Audivi, quae in

--790--

te moliantur miseri catabaptistę, nec dolui. Manifestant enim insipientiam
et malignitatem suam, quibus seipsos, non te perdunt.
Oportet nos variis modis exerceri. Incidi nuper in dialogum quendam,
quem in me et fratres Basilienses idem Balthassar expuit.
Interceptus est ipso fugiente. Sed nihil habet, quod urget, quam ut
probemus scripturis, ubi Christus vel apostoli pueros baptizarint;
alias convitiis et nugis et scommatis morbum prodit.
Saluta Pellicanum, Leonem, Miconium ac uxorem
tuam.
Basileę, prima Decembris anno 1526.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, suo charissimo fratri, Tigurinę ecclesię doctori.