Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 555

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

555

<< Nr. 554 | Index | Nr. 556 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Haner, Johannes

Ort: Zürich
Datierung: 3 XII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 791-795




--791--

Huldrichus Zuinglius Ioanni N. Norimbergio S.
Gratia tecum.
Quod ad binas epistolas tuas semel tandem respondeo, hinc est,
doctissime N., quod amici mei filius, qui secundam attulit, sic me
inscio ad vos properavit, ut abeuntem mirarer nihil admonuisse profectionis.
Ante hunc autem neminem habui, cui tuto credere omnia
possem. Quae ergo de auspicanda amicitia civiliter ac docte agis,
supervacanea esse scito. Is enim sum, qui gratiam potius debere
debeam, quod nomen meum inter tuos patiaris amicos, quam difficilem
aut superciliosum exhibere. Primum ergo inter nos rogemus legem,
ut N. Zuinglio, et vicissim Zuinglius N., sit animae dimidium;
liceatque utrique ad alterum quod Castori et Polluci, Theseo et
Pirithoo. Quae de ipso pietatis fonte sancte ac pene divine disseris,
tam abest, ut asperner, ut unicam adversus Lutherum ancoram eiicere
mediter, cum de suo languidum hoc telum, non ex armamentario
Christi promit, carne Christi adesa confirmari fidem. Sic enim occurrere
etiamnum statuimus: Qui credit in me, non sitiet in aeternum
[Joh. 4. 14]. Qui enim Christo fidit, non fidit eo, sed eo, qui ipsum
misit, Ioan. 12. [Joh. 12. 45]. Atque hoc unum est, quo tendimus, cum

--792--

probare volumus, eos, qui carnem in eucharistia defendunt, aut imbecillem
habere fidem, aut, si habeant, temere loqui. Ipsa enim fidei
πληροφορία, sive firmitas, sive securitas, tunc adest animo, cum summo
immutabili bono sic fidit, ut alio spectare nequeat, aliunde gratiam
aut auxilium sperare non possit. Breviter omne tulit punctum, qui
summo nititur bono. Non ergo fidem confirmare potest ulla creatura.
Sed istud simul nobis negligendum non est, ne [!] caveamus, ne Christomastiges
videamur esse. Quae enim de fide in Christum aut eius
mortem dicuntur, non spectant humanam in eo naturam. Quin et
ipsa mors, quae oblatio est pro peccatis nostris [Hebr. 9. 28], tam preciosa
non esset, nisi is, qui secundum unam naturam mortalis erat,
secundum alteram vita esset. Cum ergo dicimus, nos carne Christi
fidere, per carnem mortem intelligimus. Ac continuo morte fidere, κατ̓
ἀλλοίωσιν, hoc est: commutationem, nihil aliud est, quam eo fidere deo,
qui secundum alteram naturam mortuus est. Ipseque haud scio, an
quisquam dixerit carne Christi fidere pro Christo fidere. Unde quomodocunque
sermones fingamus, fidei ipsius vis non in alio conquiescit,
quam qui deus est. Nam et neoterici theologi hos cancellos nunquam
transilierunt, ut admitterent puram, hoc est: solam nimirum humanitatem
Christi adorari adoratione λατρίας posse; quod non potest aliud
esse, quam ea niti non licere. Nam quo niti licet tanquam summo
bono, ipsum indubie adorari potest. Sed quoniam is, qui filius dei
est, itidem est filius hominis, una ὑπόστασις, naturae tamen duae,
fit, ut humanitati sive carni tribuatur, quod solius divinitatis est. Ut
cum Christus dicit [Joh. 6. 55]: "Caro mea vere est cibus". At
animae cibus esse nemo potest, nisi deus. Cum ergo carnem ibi pro
morte accipiat, iterum est commutatio ἰδιωμάτων. Neque enim mors
Christi vivificare posset, nisi Christus simul vita esset. Atque hoc
deest Iudaeis ac gentibus, quod Christum nolunt agnoscere deum
esse; et quod sub carnis proprietate de divinitate locutus est, non intelligunt.
Carnem ergo Christi edere, est credere ipsum pro nobis
mortuum esse. Verum quid hoc est? An non et Decii, Curtii,

--793--

Codri pro aliis mortui sunt? Sed his niti nemo debuit. Creatura
enim fuerunt. In Christo autem hoc est admirabile, quod,
cum deus est, per quem omnia creata sunt et gubernantur, etiam pro
nobis mortuus est, qui vita erat omnium. Hoc ergo credere, ista
bonitate summi boni salutare est. Quid ergo caro est? Symbolum
ais. Hoc nimis leviter dixisti, quantum ipse video. Nam symbolum
est alterius rei signum; Christus autem est ipsum salutis pignus ac
veluti satisfactio. Id autem quomodo velim intelligi, accipe. Perinde
iustus est deus atque misericors, quemadmodum in "Commentario"
nostro fusius tractatum est. Si dicas: qui deo fidit, iam eius misericordia
saginatur ac laeto fruitur ocio, misericordiam tenet, non veretur
iustitiam, respondemus: et iustitiam dei timeri ac coli non minus
oportere, quam misericordia niti. Sacrosanctam enim et inviolabilem
aeque decet esse iustitiam atque misericordiam. Summae ergo atque
inadulabili iustitiae cum nemo satisfacere, nemo eam demereri posset,
iam ut ipsa inconcussa maneret hominique misericordia succurreret:
Christum fecit deus filium suum, qui pro nobis morte sua perlitaret,
iustitiamque placaret. Caro ergo precium fuit pro peccatis nostris?
Minime, si per carnem genus intelligas; sed caro Christi, hoc est:
totus homo divinitati coniunctus. Nulla enim caro vivifica est [Joh.
6. 65]; sed caro eius, qui vita natura est, vivifica dicitur propter naturarum
unionem. Nam vita proprie divinitatis est, non carnis. Sed
ferimus locutiones istas, carnem pro nobis dependisse, carnem Christi,
(quam Ioan. 6. [Joh. 6. 51] interim panem vocat, interim carnem)
vitam mundo dare; et: "Ecce agnus dei, qui tollit peccatum mundi"
[Joh. 1. 29. 36]; et: "Christus pro nobis passus est, et factus est pro
nobis maledictum" [Gal. 3. 13], propterea quod ista quidem divinitati
irrogari fuit impossibile, non etiam humanitati. Quis enim flagris
deum maceret? sed cum is flagellatur, qui deus et homo est, ex ea
parte caeditur, qua homo est; et ex ea salus currit, qua deus est.

--794--

Ea enim parte et summa ei data est innocentia. Quis enim de virgine,
praeter eum, qui deus est, unquam natus est? Divinitas ergo
est, propter quam virgo parit. Quoniam autem hic, de quo loquimur,
deus et homo, unus est Christus, non fimus harum locutionum impatientes,
qua de humana natura quidem dicuntur, proprie tamen de
divina solummodo possunt intelligi, cum et Christum hanc commutationem
servasse videmus, Ioan. 3. [Joh. 3. 13]: "Nemo ascendit in
coelum", inquit, "nisi filius hominis, qui est in coelo". At non erat
tunc in coelo secundum inferiorem naturam; per filium ergo hominis
natura dei filium intelligit. Sic ergo, mi N., et nostram in hac re
sententiam habes, non alienam a tua, quam quod nostra cavet, ne plus
aequo videamur abiecisse humanitatem, in qua ille tam dira passus est.
Nam etsi nihil aliud ex ea provenisset, exemplum tamen, quod nobis,
teste Petro [1. Petr. 2. 21], ut eius vestigia sequamur, reliquit, tanti esse
debebat, ut non μικρολογίζωμεν de Christi humanitate. Nunc autem,
cum velut instrumentum ac pignus est, cuius contemplatione irata
nobis iustitia placatur - quid enim negabit, qui proprio filio non
pepercit? -, nunquam debet fastidiosus sermo de illa e limine oris
nostri prodire, cum et ipsa divinitas, per quam omnia sunt condita,
atque adeo haec ipsa, de qua loquimur, humanitas per eam et condita,
et in unitatem ὑποστάσεως, ut divini esset organum mysterii,
adsumpta est, cum ea communicaverit quę sua sunt. Hactenus haec,
quod ad eucharistiam attinet, satis perspectum habemus, quo modo
euangelistae vestri eam causam agant. Qui ergo isthic feliciores estis,
alia parte suppetias ferre debetis, quam qua isti tecti atque muniti
sunt. Magistratus enim imperio, ne dicam violentia, ne veritas
publice legatur, se tutos putant. Vobis ergo his bipennibus viam
sternite [I. Thess. 5. 21]: "omnia probate, quod bonum est tenete"; et
1. Corinth. 14. [1. Cor. 14. 29. 32]: "Caeteri adiudicent"; et: "Prophetarum
spiritus prophetis subiecti sunt", hoc est: propheta prophetam
audiat, et ecclesia omneis iudicet. His ergo rutris sentes figmentorum
humanorum excindite [Matth. 13. 40], ac ut Oecolampadii et nostri
libri perinde legantur atque Lutherani et aliorum adversariorum,
effectum dabitis. Quod ubi datum erit, iam nullo negocio reclamantibus
cunctis hypocritis veritas in adfectus penetrabit ac vincet.

--795--

Iam tandem vale etiam amicissime N., ac Zuinglium tuum, quoties
per occasionem licet, status tam Christi, quam tui, certiorem
redde! Responderit enim, etsi non protinus per occupationes, tamen
aliquando.
Salvos iube amicos omneis.
Tiguri, 3. die Decembris MDXXVI.
Oremus pro nobis mutuo.