Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 556

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

556

<< Nr. 555 | Index | Nr. 557 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Zwick, Johannes

Empfänger: Blarer, Ambrosius

Ort: Zürich
Datierung: 5 XII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 796-797




--796--

Gratiam et pacem a domino.
Audivimus iam crebro profectum vestrum, tametsi in rebus externis,
quem quidam huius faciunt, haud quaquam circumspecte. Permittant
enim cerimoniis locum suum! Sentient brevi et euangelii fidem
obscurari. Duce ac exercitu e fuga servatis facile est bellum instaurare;
cęsis autem nihil aliud licet quam superatis esse ac mortuis
regnumque adversario cedere. Sic si Romani pontificis exercitus
salvus relinquatur, facile sperat se omnia recuperaturum. Consilia
igitur, versutias, artes omneis exerit, quo votis potiatur. At dissipatis
imaginibus, vectigalibus illius ablatis, simul nervi eius, spes, conatus
et quocunque tandem fidit, uno impetu labuntur. Ne ergo parvam
rem fecisse putemus, cum externa exterminavimus. Iusticiam vero
internam pręcipue colamus, sed domini incrementum dantis [1. Cor.
3. 6] adventum pręstolemur.

--797--

Commendo vobis Nicolaum Argentarium, qui, nobis iudice,
videtur paulo gravius, atque admissi pondus commereatur, tractari.
Uxorem percussit, at leviter, etiamsi levem ob causam. Si sic pergetis
uxoribus credere, pessimum exemplum constituetis. Magistratum
dixit se nihil reveriturum, quo minus coniugem verberet, sed iratus id
fecit; utque spem in sęnatus pręsidium, quam propter patrem sęnatorem
filia nimirum habebat, eximeret. Uxoris bonę erat, mariti dicta
non prodere; sęnatus ęqui, si reliqua vita dissimilis esset, non credere
contumeliis uxoris gratia in se iactis. Quodsi vir esset maxime contumax,
at hanc contumeliam oportuit vanitatem citius iudicare quam
crimen. Tenetis me, fratres carissimi. Agite in hac re, si profuturum
putatis. Avienum, urbis vestrę a libellis, adgrediamini, quo bono
virunclo salvis adhuc reculis subveniatur. Non bene consulitur huic
ętati divortio. Iungendi ac colligendi erant, si ipsi se disiunxissent.
Avienum ac fratres omnes meo precor nomine salvos iubeatis, maxime
germanos vestros.
Valete per dominum.
Tiguri 5. die Decembris 1526.
Huldrichus Zuinglius.
Ioanni Zuickio et Ambrosio Blaurero,
fratribus in domino carissimis.