Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 557

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

557

<< Nr. 556 | Index | Nr. 558 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg)
Datierung: 10 XII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 798-800




--798--

Gratia tecum, charissime in domino frater.
Nos hic metus habuit haud inanis de statu vestrę istic ecclesię,
postquam nunciatum esset, quantum turbarum daret avaritia inimicorum
et papistarum profusio. Verebar equidem omnia. Reputavi
mecum, quanti causae involverentur, et quam difficile tibi immunem
durare ab omni affectu, periculosum autem, si quid, studio procurandę
ecclesię, praeter exemplum ac praescriptum verbi designasses; porro
calamitosissimum fore piis omnibus casum tuum, sicut vicinus es discrimini
omni tot potentibus lesis. Duplex me spes confirmavit, quod
de animo tuo omnia summa expectabam, et quod benignitatem dei
praesentissimam suis cognoscebam. Neque enim expectandum, inquam,
ut dominus tantam ecclesiam, tot invicta pectora deserat, quę quidem
deserta essent te illis erepto. Orandus dominus, in portum aliquem
tranquilliorem faciem publicam ecclesię ducat. Iodoci parens rem
omnem descripsit ad nos candidissime, nihil affectui tribuens, qui esse
erga fratrem potuisset, quas literas amicis spectandas circumtuli; adeo
ex dignitate verbi atque autoritate tua scriptae videbantur. Quę tu
scribis de torto in Winterthur et remora alias iniecta, hic non

--799--

vulgabimus; tantum abest, ut suspicari queas ab isto tuo quid scriptum
esse praeter decorum; amicum tibi et Christo discipulum iisdem
literis se comprobavit. Caeterum doleo, Iodocum alieniorem factum.
Olfeci iuvenem amare, et forte habet, qui mollem animum in divorsum
instigent. Concedas hoc ętati, quę rudior infirmiorque est; nam quantus
illi sis, nobis identidem comprobavit. Quoties gesta per te magnifice
ac pie summis laudibus vexit! Puellę mores probantur; sincęri,
venusti et graves sunt, quę [!] honestatem matronalem prae se ferunt.
Det dominus inter se eorum animi coalescant, ut solidum atque equabile
coniugium reddatur. Dignus est optima uxore, et hęc marito
tali. Quare rem [!] commodis blanditiis, hoc est: arte et ingenio,
quatenus ratio pietatis tulerit, tractanda videtur, ne magis metu quam
iudicio perneget. Animadverte, qua sis autoritate, quam proclive
deiici a gradu adulescentis animum, et quoties usu veniat in rebus
humanis, ut initio leviter, progressu temporis odiosius inficiamur factum.
Id moneo, quod me rerum peritior, haud dubium acutius, pręcogitasti.
Dispiciam mecum, an et ipse quiddam huius ad istum
scribam et fortassis ad parentem. Nam, ut historiam Iliadis huius
captę a puella hactenus audirem, ocium non fuit prae incommoditate
valetudinis. Dabo tamen operam, ut singulas fabulę partes, quatenus
ad rem sit, perdiscam, his absolutis. Placet satis, quę in adulteros
senatus vester statuit, neque movet ultimi supplicii productio. Quid
fieret enim in tanta morum corruptela! Assiduitas verbi dabit repurgatiora
olim. Ostentabo eas literas, ceu velites nostrę pugnae, quam
cum adulteris instituimus. Pestis hic nonnihil inolescit; ęstate duram

--800--

expectamus. Impii diffugient, pii praestolabuntur nobiscum domini
voluntatem. Ibi agetur, quod superiori tempore pacis actum oportuit.
Aspiret dominus gratiam, ne quid studio carnis conemur, quo vehementer
obnoxii sumus. De Plutarcho scribam Cratandro, nos
curaturos, ut hic publice praelegatur, auditorio non omnino infrequenti.
Facile distrahet istic et apud nos exempla centum et suos interim
mercatores habet, quibus reliqua obtrudet, imo divendet cupidis.
Egregius enim autor est, et passim grecissant modo. Ioannes
Denckius hic nobis turbas dat, homo vafer et varius, qui magna
fide atque autoritate traducit omnes undique verbi ministros. Spiritum
talium hominum non intelligo, nisi quod sciam, ex deo non esse
[1. Joh. 4. 1], qui nobis praecipuam partem Christianismi adimunt
neque fidutiam in passionem domini relinquunt. Missa hic dabit aliquid
negocii. Nescio, quid subodoror, necdum enim certum explorare
potui; nam de abrogandis reliquis quinque agitur modo per senatum.
Ad publicum forte colloquium res devergetur. Bucerus et fratres te
salutant. Orestis Saxonici furores, opinor, ab Oecolampadio
accepisti pridem.
Vale in domino.
10. Decembris anno 1526.
Vuolfgangus Fabritius Capito.
(Adresse fehlt).