Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 558

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

558

<< Nr. 557 | Index | Nr. 559 >> 

Absender: Porta, Aegidius a

Empfänger: Zwingli

Ort: Como
Datierung: 15 XII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 801-804




--801--

Gratiam et pacem, per Iesum Christum, dominum nostrum.
Voluptatem haud quaquam vulgarem cępi ex tuis literis, mi
Huldrice, tum quod erudierint me de nonnullis, super quibus iampridem
te rogaram, tum quod indices tuae istius pietatis extiterint.
Prudentissime egisti, opinor, cum profectionem nostram neque prohibere
ausus es, neque iubere. Eque enim meum ignoras holoclerum,
atque conditionem, que quidem, parentibus ad id minime conniventibus,
pauperior esse non potest. In hoc poteris nobiscum ad deum
preces fundere, ut, quam ocyus sibi placuerit, suam ipsius fieri faciat
voluntatem. Agnosco nihilominus tuum istud amicabile pectus, quandoquidem
fidelem promittis, si venero, operam. Confido, quia lignum hoc,
plantatum secus decursus aquarum, fructum suum dabit in tempore
suo [Ps. 1. 3]. Testamentum preterea quod vertimus, dubito, quia
diutius expectabis, quam voles: a sexcentis enim fere negociis praepedimur.
Modo namque mittimur ad sordidum quęstum, modo ad
horas, ut loquimur, canonicas; modo huic, modo illi per pagos ac
plateas erranti destinamur in socium; atque ita bonam temporis

--802--

partem in rebus nihili absumimus. At quo, queso, pacto fiet, ut excussum
undequaque mendosum haud exeat, nisi Italicus quispiam
adfuerit, qui et legat, et quod legit, intellegat? Puto, quum hic calchar
abunde satis acutae cuspidis erit ad urgendam nostram istam
profectionem. Sed missa haec faciamus. Excitavit in me dominus
spiritum suum, quem vult per te perficere. Ego quod a me requirit
impleo, his nimirum scriptis revelando; tu autem ad sublimiora vocatus
videris, nisi quod reliquum est, per te fuerit fideliter adimpletum.
Mediolanum ac universi fines eius, ob nimia, quae passus [!] est nuperrime,
bella, eo usque depauperatum est, ut quamplurimis etiam ex
his, qui fuerant mediocris fortunae, hominibus nunc non suppeditet ad
victum sua ipsorum mendicitas. Taceo de iam pridem mendicibus [!],
quorum multitudo fuit innumera. Nullus quoque finis est mulierum
propter egestatem sese prostituentium. Denique facta est hec manus
domini adeo gravis in populo [Ps. 32. 4], ut impacientia fracti homines
fere sibi licere putent, quavis iniuria mutuo afficere. Plaga certe admodum
miserabilis, quam deus curandam tua opera providit hoc pacto:
Scribes ad Mediolanensem ducem, antea Barbonensem, hortatoriam
epistolam et, nisi audierit, cominatoriam, qua discat sibi
subditis refectionem mentis iuxta et corporis providere: huius namque,
tantam rasorum ac ventris animalium pecuniam (qua impinguati
multi adversus dominum deum recalcitrant) auferendo, et in plebem,
per viros ad id electos, dispergendo; illius vero, efficiendo, ut tuto
possit, quoad in manu eis est, unusquisque purum dei verbum praedicare;
maxime si sit paratus reddere eorum, quae dixerit, rationem.
Erit quoque hoc haudquaquam inutile ad excutiendum omnino, si
quod [!] scrupulum reliquum fuerit in priore opere. Attamen, si
tanta est hominis infirmitas, quo deum ad ista connivere velle diffidat,
vertat, roga, oculos ad ipsum iamiam ipsisimo [!] operi accinctum,
nempe Germanorum cataervam [!] nihil magis appetentem. Potest

--803--

quidem deus, nullo utens instrumento, haec et his maiora facere; sed
ut debiles, sic enim reor, in fide paulatim solidaret, huius generis seu
fidei homines in unum coegit, veluti propinans eiusdem fidei instrumenta.
Adde, quod et facilius Antichristi robur enervabit. Confidit
nimirum ille in multitudine divitiarum suarum, quibus revera
utitur in sui multorumque perditionem. Sub haec confratres nonnulli,
viri certe et pietate et eruditione nequaquam contemptibiles, voto
quodam divino aestuantes, efflagitarunt quotidieque efflagitant, quo
te non rogarem modo, sed obsecrarem, imo per deum adiurarem,
sicut et facio, ut inter tot ac tantas tuas occupationes vel horulam
quoque nobis acomodandam suffureris. Quo quidem tempore ad
nostri ordinis, ne dixerim sectae, rectores scribas epistolium, rationibus
quibus poteris validioribus eosdem avellens a tantarum legum
sylva seu farragine; ita tamen caute, ne videaris eos ignorantiae accusare.
Sunt quippe fastosissimi [!], ob idque sua nervea colla rotarent.
Proinde et scripturis exempla aliqua ob oculos oppone, quibus
intellegant, vel quam deo arrideat verbum suum impermiste seu pure
praedicatum, vel quanta indignatione illud idem adulterantes, et sua
pro divinis inducentes, persequatur. Hucque sermonem inflectere
poteris, ut sua ipsorum salus a cordis radicibus nullatenus abscedat,
cui nihilominus eorundem quoque damnatio usque sit annexa; itemque
paenitius expendant irati iudicis atrocitatem, nisi valefecerint timori
cuidam exitiabili, amitendi [!] scilicet bona forinseca, et alia, quequnque
divinus tibi spiritus afflaverit. Sit tamen epistola tui similis, comis
videlicet ac zaelo faervida. Verum, ut quid sus instruit Minervam?
Hi, dominica tertia post Pascha resurectionis domini, in unum convenient,
ut quae corrigenda sunt, corrigant, sua verba loquor, et
quae viderint reformanda, daeforment, volui dicere reforment. Litteras
huiuscemodi, si placet, ad nos dirigito, eisdemque hunc in modum
superinscribito: Dilectissimis in domino fratribus, Augustinian^#i
nominis seu observantiae professoribus, ubiqunque fuerint pro suo capitulo
cęlebrando congregati etc. Postremo fateor, quia erubesco nonnihil,
cum animo [!] ad munera tua, quibus iam secundo onerasti me,
adverto, lucubrationes certe, si quid valet calculum meum, divinae potius,

--804--

quam humanae. Nos etsi dęficiant, quae te deceant, habet tamen
Christus, in cuius gratiam opinor ista largitus es, unde rependat.
Vale in eodem Iesu Christo
Comi ex aedibus divi Augustini 15. Decembris 1526.
Tuus in Christo Aegidius Comensis a Porta.
. . . domino Huldrico Zuinglio, Turicensis ecclesiae vere episcopo.