Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 564

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

564

<< Nr. 563 | Index | Nr. 565 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg und Basel)
Datierung: 26 XII 1526

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 819-821




--819--

Gratiam et pacem.
Disputatio iam exibit perquam oportune, praesertim virulentis
praefationibus onerata, adeoque lętor, Lutherum et Zvinglium ex
ęquo esse illis hęreticos. Nam Witenbergenses inde sument suę
improbitatis, opinor, velamentum. Quid, queso, respondebunt suis ipsi
conscientiis, qui modo nos hęreticos faciunt, propterea quod non in
illorum verba iuravimus. Agit modo Lutherus frequentibus sermonibus,
quos ędit, ut per intervalla obiecta sua autoritate homines ad
se deflectat. Moderatione tamen opus est nobis vel hoc nomine, quod
ille omnem modum excedit. Neque hic partibus nostris deesse libet.
Cum Ioanne Denckio die 22. huius mensis nobis colloquium
fuit. Exposuit libellum suum vaferrime: ait, negat, affirmat, inficiatur
mira industria. Verum nobis satis fuit id audiri, quod fatebatur, in

--820--

praecipuis rebus nihil a nobis dissentire se, cum tamen revera longissime
dissentiat. Nostram certe ecclesiam conturbavit vehementer.
Vita in speciem abnegata, dexteritas ingenii, habitudo in agendo
decens mirifice vulgum praestringunt. Bucerus fere solus ęgit, quod
in me plerumque adversarii intenderent, et illi agilitas ingenii exprompta
suppetit, ut alioqui commodius per illum huiusmodi tumultuarię
disputationes pertineant. Adhęc haud omnino probabam, quod
inscio magistratu apud variam plebem id ageretur, quę novis fere
rebus delectatur. Iussus est hinc discedere. Discessit heri. Motum
post se aliquem reliquit; sed facile componentur reliqua diligentia et
cautione. Est autem, quod neutiquam in illis excusare sufficio, quippe
quod ex proposito videri volunt pugnare scripturis, quas nos, tanquam
testimonia doctrinę spiritus, quę nobis donata est, proferimus. Sentio
inauditam pertinaciam et odium inexpiabile adversus omnes, qui verbum
praedicant, neque probare illos posse fidei doctrinam. Audio
istic duos captos, quanta queso audacia, post tot edicta moliri eiusmodi;
nam spiritu bono non aguntur. De colloquio, quod adumbras,
dispiciemus. Adiuratissimis amicis, uno [!] atque altero [!], rem concredamus.
Pluribus haud expedit. Adeoque certus sum, nihil futurum ex
omnibus adversariorum consiliis. Verum quod opus facto putares,
confectum curarem pro viribus, modo a domino daretur. Potissimum
autem opera danda, ne quid clanculariis technis intestini dissidii commoveant;
nam eos arietes vehementissime intendunt. Misi per Iodocum
literas et rationem vel secretissime scribendi; tametsi praefero
institutum tuum. Committe Gręca, Latina, Hebręa et interim
dictiunculam praecipuam inverte aut obliquo ductu expone, ut deprehensę
etiam quolibet enarrari queant. Etiamsi non magnopere
illorum insidias verear. Scribere enim audeo quidvis ad te, quod ad
usum verbi et commodum istius clarissimę reipublicae putaro, modo
sine alterius periculo liceat. Quod Rethi et Sanctogallenses
pergunt, hic publicamus in gloriam domini. Reliqua vero pro loco
pandimus. Iuvenis, qui has perfert, est tui amantissimus; nam
ultro ambivit meas ad te. Martinus Cellarius hic fuit, quem

--821--

hactenus tibi amicum semper putavi; verum sic se gessit, ut hominem
vehementer amplectar.
Vale.
26. Decembris anno 1526.
Vuolfgangus Fabritius Capito tuus.
(Nachschrift von der Hand Oecolampads:)
Tuas literas reddidit Hieronymus Rhetus, quum et illę
Capitonis redderentur. Bene hic habemus pro nostro more. Expectamus,
quid Lucernatum conventus pariat. Est mihi negocium
quoddam non mediocre. Pręsens consilium tuum audirem; absens
precibus ero contentus. Fiat voluntas domini [Act. 21. 14]. Tu vale
cum Pellicano.
Huldericho Zuinglio suo, pastori ecclesię Tigurinę,
maiori suo observando. - Zurich.