Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 563

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

563

<< Nr. 562 | Index | Nr. 564 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Ritter, Erasmus

Ort: (Zürich)
Datierung: (25 XII 1526)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 817-818




--817--

Huldrichus Zuinglius Erasmo, Scaphusiae episcopo.
Gratiam et pacem a domino.
Habui ex multo iam tempore consilium, mi Erasme, ad te
scribendi: quod tamen tua potius, quam mea causa obmisi; sunt enim
literae nostrae tam admirabilis fortunae, ut autori obesse minimum
possint: ei vero, ad quem dantur, plurimum. Tandem ergo ad te
scribo, sed Christianus ad Christianum; quo fiet, ut ipse nihil sis
ęgre laturus, neque ego quicquam scripturus, quod non ęquanimiter
ferri possit. Nam si eundem spiritum hausimus ac spiramus, idem quoque
sentiemus: quodsi idem sentimus, iam dissidium longissime omne
aberit. Caussa igitur, quam tecum agere cupio, non mea est, neque
tua, imo mea ac tua; imo non mea ac tua, sed omnium. Quae porro
ea? Euangelium Christi. Huius cum tu semina iacias inter spineta et
sentes [Matth. 13. 7], arbitratus sum non iniquam rem facturum, si currens
currentem adhorter; non enim comes est in hoc certamine invidia;
hic enim omnes vincere possunt, atque munus auferre. Sed miles
militem ut in praelio ad communem salutem parandam adhortatur, sic
nos quoque mutuo cohortari debemus; eoque magis, quo hostem videmus
audacius inferri. Neque tamen sic velim abs te intelligi, ut fortiter
magis quam prudenter pugnare moneam; satis enim dudum eorum
pertaesum est, qui audacia omnia pessundant; sed quae tua est animi
fideique (ut audio) dexteritas, sic provide vivas, ac solide omnia doceas,
citraque insignem mordacitatem, ut doctrinam nemo convellere,
vitam nemo repraehendere iure possit. Quodsi quidam sunt, qui
sermonem domini nihili faciunt, quid tum? sed preciosus est iis, qui
sunt domini, qui non ex carne et sanguine, sed ex deo nati sunt [Joh.
1. 13]. Horum causa non debet nobis obrepere taedium, etiam si isti
non modo negligunt, sed maledictis etiam flagellant et persequuntur.

--818--

Sic enim gregi dominico, dum pusillus ac modicus est [Luc. 12. 32],
fidem deberi autumo, ac si maximus esset. Non erat excusatus, qui
talentum tantum unum acceperat, quod minimum ei esset creditum
[Luc. 19. 13 ff.]. Perinde tu cogitabis: Non debeo, quod pauci Christum
recipiunt, segnius agere, sed eo circumspectius advigilare, quo
grex domino meo in immensum crescat. Haec ad te, mi Erasme,
xenii aut strenae loco, ipso natalis die, quod felix faustumque sit amicitiae
nostrae exordium, do, ut meum in te animum non ignorares, et
ad omne obsequium propensionem.
Quę Bernae his diebus acta sunt, narret Hubelman.
Vale per dominum.