Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 566

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

566

<< Nr. 565 | Index | Nr. 567 >> 

Absender: Baling, Nikolaus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Zürich)
Datierung: (Anfang 1527?)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 1




--1--

Nicolaus Balingius Hudalrico Zwinglio salutem dicit innumeram.
Quę nunc abs te, vir doctissime, libenter audirem, sunt forte
leviora, quam quibus te, iam longe severioribus deditum, obtundere
et debeam et velim; sed ne omnino voto meo destituar, hocque, quod
me supra modum angit, resciscam, Megandro super hoc scribam,
qui mei vice haec ex te solo, ut Plautus inquit, omni impedimento
discusso sciscitabitur; tu ne ęgre proloquaris, iterum iterumque pręcor.
Vale vir sincerissime et, ut te diu fruamur superstite, faxint superi.
Huldrico Zwinglio, viro verioris thelogiae (!) consultissimo.