Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 571

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

571

<< Nr. 570 | Index | Nr. 572 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Hofen, Thomas von

Ort: Zürich
Datierung: 4 I 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 11-12




--11--

Huldrichus Zwinglius Thomae ab Hofen,
Bernensium a commentariis.
Gratiam et pacem a domino.
Arbitrabar aliquandiu te nostri nullam curam habere reliquam,
quum nullicunde gentium ad nos dares literas. Nunc vero, cum
te Gebennae reipublicae gratia abesse constat, duplici nomine
reficimur, et quod nihil sinistrum passus sis, et quod eo in loco
habearis a tuis, ut te ad haec negocia mittant, quibus gloriam
sibi, utilitatem autem non vulgarem recens factis civibus per te
comparari non ambigunt. Status noster idem ferme manet per
dei bonitatem. Tui ursi iterum aliquousque ungues exeruerunt; utinam
nunquam retrahant, donec, quicquid apud eos contra Christum
erectum est, discerpant! Sanctogallenses aboluerunt simulacra sua.
Curienses suis inducias dederunt usque ad divi Pauli conversionem;
tum sperant comite missa abituros esse deos istos ligneos, qui stant et
non ambulant [Ps. 115. 7]. Non dubito, quin in mediis reipublicae negociis
Christi negociorum minime sis negligens. Bene facis, optime de
optimis merendo; nihil enim ipse sic florere cupio atque respublicas;
hae enim ubi crescunt, tyrannorum audacia coërcetur. Sed enim

--12--

optime de Gebennae civibus merebere, si non tantum leges eorum
ac iura, quantum animos componas; animos autem quid melius
componet, quam eius sermo atque doctrina, qui animos ipse formavit?
Hęc, mi Thoma, non ideo tecum ago, quasi torpentem sim expergefacturus,
sed currentem, quod dicitur, adhortor. Certo enim de te
mihi persuasum est, te bonitatis divinae nunquam obliturum.
Vale, et si quid amicorum habes, meo isthic nomine saluta.
Tiguri, 4. Januarii 1527.
Si vacat, rescribe, quo in statu res apud vos sint, et quos partus
principes ad ingruens ver e nido producere moliantur.