Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 570

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

570

<< Nr. 569 | Index | Nr. 571 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Haller, Berchthold

Ort: Zürich
Datierung: 4 I 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 9-10




--9--

Huldrichus Zuinglius Berchtholdo Hallero, Bernensium
ecclesiastae.
Gratiam et pacem a domino.
Sic omnia vices suas norunt, charissime Berchtholde, ut
ea quoque, quae naturalia vocant, hoc est, ἀναίσθητα, id est,
insensata, nunquam operi atque officio suo deficiant. Remittente
enim improbo borea subito mitiores zephyri omnia occupant,
et incendio canis frigescente, uber autumnus annonam in sinum
nobis abiicit. Nobis ergo cum rerum istarum aliarumque omnium
conditor deus, cui militamus, ostium adperiat, per quod in hostium
castra irruere nullo negocio possumus, rem segnius obeundam esse
putamus: non arbitror, nisi ventis sumus leviores. Adperuit tibi, atque
adeo nobis omnibus apud vos fenestram, qua exploratricem cataclysmi
columbam, aliquandiu exulem, recipias [1. Mos. 8. 8ff.]. Plane loquar:
Profligatum erat propemodum apud vos Christi euangelium, nunc eius
praedicandi iterum facta est potestas. Tu in hac provincia nauclerus
es ac Noa; cave oscites, utere occasione neque committas, ut quisquam
iure queri possit, negligentia tua spes bonas concidisse aut rem esse
cunctantius gestam; sed insta, urge, aculeos ac hamos sic in mortalium
pectora demitte, ut evomere, etiam si velint, non possint. Dabit autem

--10--

dominus in omnibus et cor et intelligentiam. De auxiliatore nonnulla
ad Trempium dedi, is exponet; receptui enim a scribendo cecineram,
sed ad profundam lucernam. Collino meo domi suę quid literarium
interim curante ista demus.
Vale, et servet te ministerio suo is, cui servis. Cave ergo ventri
servias; is enim tam fallax est tutor, ut ne seipsum quidem servare
possit. Haec citra morsum sint in ventrem tuum dicta, pro bono
novi anni auspicio. Salvi sint amici omnes.
Tiguri 4. Januarii 1527.