Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 569

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

569

<< Nr. 568 | Index | Nr. 570 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Oecolampad, Johannes

Ort: Zürich
Datierung: 3 I 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 7-8




--7--

Huldrichus Zuinglius Joanni Oecolampadio.
Gratiam et pacem a domino.
Quum nuper moneres, ut, quomodo finis imponi posset
Antichristianicis concionibus, quae apud vos fiunt, consulerem,
excidit sub ea epistola, quod petieras; evenit enim
non raro tot occupationibus adobrutis, ut summa excidant. Damus
autem in praesentia consilium, quod praesens nobis fuit; non hercle
quasi nos prudentia anteeamus, sed experientia. Consulto ergo abs
te factum agnoscimus, quod amice suffuraneum (suffraganeum intellige)
per epistolam admonuisti; facito idem ad alios quoque pseudoprophetas,
cum obtestatione, quod, nisi resipiscant, palam sis ac nominatim eorum
doctrinam confutaturus. Hic magis excandescent, nisi Satan apud
vos non est tam virulentus in istis, quam fuit in nostris. Dabis ergo
operam, ut aliquos in eorum conciones insinues, minime seditiosos
(solent enim quidam plura referre quam acceperint), qui ad verbum
etiam assignent, quę isti aut mentiuntur aut vane deblatterant; ea tu dein,
aut alius de via nostra, publice revelles, pręterito semel atque iterum
eius nomine, qui mentitus est, sed sub comminatione prodendi nominis,
ubi desistere nolit. Procedes ergo eousque, donec autorem quoque
publice traducas; sic enim compelletur senatus vos omnes convocare
ad collationem. Apud nos erant boni cives, qui in faciem reclamabant
falsis prophetis, quos senatus increpitos iubebat pacem ac ocium agere;
nonnullos in nervum coniiciebat. Iam nobis campus in eum invehendi
dabatur, at nihil movebat. Tum demum adiit Leo noster ad Augustiniani
sermonem, cumque is solito more anilia sua ganniret, amicissime
concionem interrupit et sic allocutus est eum: Audi paulisper, o reverende
pater prior; ac mox: Et vos, optimi cives, nihil turbamini;

--8--

Christiano pectore omnia mihi agentur etc.; nam longum esset omnia
narrare. Summa, oriebatur ferme tragoedia; erant enim, qui hominem
pro audacia adfligere instarent (non enim te fugit, quodnam hominum
genus in istorum concionibus frequens sit), nisi perinde adfuissent,
qui Leonem periculo eximerent; sed in comoediam tandem descendit.
Cum enim senatus hac via ad collationem decernendam attraheretur,
factum est, ut non tantum iusticia, sed etiam malicia pessimorum hominum
sit retecta. Esset et aliud consilium, sed vobis nescio quam
adcommodum. Despicite ergo, si omnes, qui ab euangelio statis,
senatum petatis ac dato exponatis, quam dissidiosa res sit, in una
eademque urbe diversis populum distrahi sermonibus; praesertim ubi
hii, a quibus optima ac iusta populi pars pendet, sese nunquam non
offerant ad collationem, ii vero, quibus obstent, nunquam non deprecentur
ac fugiant. Non solum ergo parum Christianos, sed ne humanos
quidem vos esse futuros, si bis cedatis, qui victoriam desperarunt,
simplicem veritatisque studiosam plebem, quae fidei vestrę commissa
sit. Non esse novum, collationes istas a magistratu dari: sed Tiguri, Argentorati,
Sanctogalli dudum sic esse factum etc. Scripsit e Norimberga
Hanerus ad me his diebus, primum ut te salvum iubeam: dein
quod Lutherus auditorio sese substraxerit, ut in te scribendi satis sit
ocii. Monent alii in nos invecturum esse; sed heus tu, durum est
Saulo contra stimulum calcitrare [Act. 9. 5, 26. 14]; nihil moveamur,
verba dum sint, quae isti commentantur. Adversus Struthionem
apologia nunc sub prelo gemit. Tu interea cum fratribus omnibus vale,
ac feliciter annum vigesimum septimum auspicare. Catabaptistę, quos
dudum εἰς κόρακας abiectos oportuit, apud nos ocium turbant piorum:
sed arbitror securim ad arboris radicem admotam [Matth. 3. 10].
Dominus adsit ecclesiae suae. Amen.
Tiguri 3. die Januarii 1527.