Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 568

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

568

<< Nr. 567 | Index | Nr. 569 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 1 I 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 4-6




--4--

Gratiam et pacem, mi frater.
Iam quod scribamus, nihil serii occurrit; nam de ecclesiis
Galliarum ab Oecolampadio quiddam, opinor, accepisti.
Domina Dux Alanconię concionatorem habet Christianum
et alterum in aula. Gerardus Rufus ob fratrum preces aulica
tedia devorat, alioqui concionator verbi futurus Blesis, quę
est egregia urbs regni. Berchinus et Macrinus liberabuntur.

--5--

Rex verbo favet. Metensis cardinalis non repugnat, cui aiunt
connubium ineundum cordi esse. Scripsit Erasmus diversissimas
literas, quę una impressę sunt : primas ad universitatem Parisinam,
in qua Lutherani hęretici sunt et his perniciosiores, qui eucharistiam
negant; alteras ad berlamentum (!) Parisinum, ut vocant, in quibus
novarum rerum studiosos improbat, atqui non penitus explodendum
ait, quod esse novum appareat. Nam prudentissimus vir cuique, quod
gratum putat fore, scribit, neque verisimile arbitratus est, totum
senatum adversari verbo; postremas regi, qui ex confesso Christum
perperam per suos praedicatum ait. Huic autor est, ne monachis
et theologis in viros bonos, quales sunt Berchinus et Macrinus,
nimium permittat, ne quando nomine hęreseos tandem regem ipsum

--6--

exuere regno pergant, praetextu concilii, quod unus atque alter
scabiosus theologus moderabitur. Prae occupationibus eiusmodi legere
per me non potui. Exemplum forte ad te mittam.
Magistratus perendie solenni more mutabitur. Supremus, ut
videtur, cordatior erit. Senatus hoc anno fuit tolerabilis; minus virium
et autoritatis insequentem habiturum putant, tametsi multo maxima
pars sita esset in dexteritate ministrorum verbi. Conatus mobilium
in nervum ibit, certum scio, neque respublicae admodum valent, ut
pro re Christi ac Germanię tranquillitate expediret. Lutherus iustum
librum in te scribit et Oecolampadium; sic enim hic iactant.
Quem secure excipias meliore animo, quam ipse prior impetit. Totus
in eucharistia est.
Argentorati. 1 Januarii anno 1527.
Vulofgangus Fabritius Capito.
Sine unguibus et dente coneris, mi frater; nam laudem maledicentiae
Luthero non invideo.
Huldericho Zvinglio, Tigurinorum episcopo, charissimo
fratri. - Zurich.