Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 593

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

593

<< Nr. 592 | Index | Nr. 594 >> 

Absender: Berschi, Alexius

Empfänger: Zwingli

Ort: (Konstanz)
Datierung: 27 II 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 57-58




--57--

S.
Nuper admodum (doctissime Zuingli) quidam ex fratribus se
non nihil mihi aperuit, quod non parum apud te sim delatus, ut qui
tibi et tuę parti resistam et relucter in hoc, quod ad sacramenti
disputationem attinet. Omnino duę sunt partes: altera pani corpus
Christi inesse affirmat, altera negat. Cęterum utram ego sequar,
utram item viam ingrediar, adhuc animi dubius sum et perplexus.
Nam ut hostię, quam vocant, corpus Christi insit, spatio fere duorum
annorum nec affirmavi nec penitus credidi. Item corpus abesse pani,
si id negarem, vix mihi per conscientiam liceret. Non enim facile
adducor, ut quippiam approbem aut refellam, quod meę consciencie
nondum est persuasum. Video enim et te et dominum Martinum in hac
re acerrime concurrere et disputare nec vos inter vos convenire, cum tamen
sitis velut duo renascentis euangelii columina [Gal. 2. 9]. Quare cum ego
apud animum meum expendo, quam exilis et tenuis sit ingenii mei

--58--

intellectus, facile desisto, ne nimium his negociis involvar, quae etiam
maximis doctissimisque viris multum negotii faciunt. Non sum adeo
imperitus, ut quid asseram, quod ultra vires meas est. Sum autem
nonnunquam cum aliquot amiculis, qui et tibi summe favent, quippiam
locutus, at tamen ioco et non serio, ut dicitur, ore; hi fortassis hanc
querimoniam et rem tibi retulerunt. Porro quod sic apud te sim huius
rei insimulatus, animo meo vehementer doluit; etenim quidvis citius
essem passurus, quam ut te offenderem, praecipue hisce in rebus,
quarum ego admodum rudis essem iisque nec magnopere delectarer;
sed non desunt aliquando calumniatores, qui omnia in peiorem partem
rapiunt. His dictis velim me expurgatum velis. Postremo ubi tuis
commodis inservire possim, essem omnium paratissimus; non enim
memoria excidit, quanta in me merita contuleris.
Vale habeasque me quam commendatissimum.
Die 27. Februarii anno 27.
Alexius Berschi, ad divum Paulum
parochus Constantiensis, ex animo tuus.
Viro doctissimo Huldricho Zuinglio, Tigurinorum episcopo.