Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 600

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

600

<< Nr. 599 | Index | Nr. 601 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 26 III (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 73-74




--73--

S. in Christo.
Mitto hic, frater mi, ea, quę in Zachariam consignavi, et quę
Pyrkaimero, impudentissimo calumniatori, respondi, qualia a mea
tenuitate inter tumultuandum dari potuerunt. Scis enim et aliis
occupationibus me detineri. Sufficit, quod non impia sunt, etiamsi non
satisfaciant fastidiosis seculi nostri stomachis. Valde mihi placuit initium
tuę "Exegeseos", unde et eas chartas mox misi Argentinensibus.
De Luthero scribit mihi Billicanus in hęc verba:
"Tibi iam maior opera adornatur a Luthero. Is enim totus huic
"disceptationi se contradidit, vindicaturus verbum domini, hoc est:
"carnem et sanguinem Christi vivificatricem in mysterio ad incre"mentum
interioris hominis, virtute spiritus divini, operantis per fidem,
"mortem et resurrectionem Ihesu Christi. Tu boni viri et Christiani
"pastoris officium facies. Condonat autem et Lutherus absurditatem
"carnis in cena et sanguinis, nimirum communis carnis et communis
"sanguinis, et impossibilitatem confitetur. Quomodo enim a morte ad
"resurrectionem nutriet caro et corruptibilis et mortalis? Quomodo
"sanguis, quum non ex sanguinibus, sed e verbo nascantur filii?
"Nunc tu vide. De fide erit contentio, et de mysterio divinę operationis
"in nobis, et ut generemur, et ut in Christo adolescamus".
Hęc ille scribit. Si illum capio sane, aliquanto mitior futurus
est, et patebit ad pacem publicam via, quod modis omnibus deum
precor, ut concedat. Alioqui sat nobis hostium est.

--74--

Clichtoveus Parrhisinus volumen stultissimum contra me
scripsit, cui non respondebo, donec ex nundinis et aliorum invectivas
recepero; tunc te consulto et domino opitulante agam, quod tibi bonum
videbitur. Magna enim ex parte responsum est, et sunt pleraque
indigniora, quam ut responso dignemur.
Ex comitiis Bernensibus nihil novi nobis adhuc allatum est.
Episcopus noster novitius, Philippus a Gundelsheim, minari
nostris et Solodorensibus videtur, pluribus se stipans equitibus
quam antea Basileenses episcopi soliti sunt. Quodsi insultare
ceperit, irritabit fortassis eos, qui nobis male volunt, ut aliquanto
ęquiore fiant animo.
Bene vale.
Basileę die Marcii 1526.
Saluta Pellicanum et fratres.
Tuus Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, suo charissimo fratri. - Zürch.