Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 601

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

601

<< Nr. 600 | Index | Nr. 602 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Melander, Dionysius

Ort: Zürich
Datierung: 31 III 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 75-77




--75--

Dionysio Melandro, Francfordiensium euangelistae,
Huldrichus Zuinglius.
Gratiam et pacem a domino.
Salutavisti me per Christophorum, communem amicum, bibliopolam,
et amice et plus quam opus sit veneranter, Dionysi, docte
atque strenue minister euangelii Christi; quod tam abest, ut inauspicate
interpreter, ut ultro me tibi ad quaevis offeram, quae pro nostra
parvitate aut tibi aut ecclesiae tuae prodesse poterunt. Audio enim
summa cum voluptate, et te fideliter instare verbo et ecclesiam tuam
dei bonitate vehementer proficere. Ei sit gloria, honor et imperium
in secula. Adnotasti locos in scriptura tres, ad quos sic habeto:
Quod Paulus 1. Cor. 5 [5] "tradere Sathanae" vocat, hoc est, quod
etiam nunc excommunicationem aut verbo Ciprianico abstentionem
(ego mallem relegationem dici) vocamus. Cur autem apostolus tam
immani nomine excommunicationem, traditionem Sathanae scilicet,

--76--

vocet, ideo arbitror fieri, quod, qui extra ecclesiam eiiciuntur, Sathanae
imperio iungantur. "Qui enim non est nobiscum, contra nos est; et qui non
colligit nobiscum, dissipat [Mt. 12. 30]." Is iam similis est calumniatori,
insidiatori atque hosti, quod ferme [*Hebräisch] hebraica vox significat. Ac ne
arbitremur, mansuetissimum apostolum imperiosius aut crudelius locutum
esse, cum dixit tradere Sathanae, mox addidit: "Ad interitum
carnis, ut spiritus servetur in die domini Jesu"; quo verbo nihil aliud
vult, quam excommunicationem externam esse abiectionem, cum qua
simul stare potest salus abiecti, si modo criminis agnitione ac pudore
poenitudo dominum demereatur; quomodo faciebat ille, cuius causa
istic scribit: qui se usque adeo adfligebat, ut apostolus opem ac respirationem,
imo reconciliationem ferri iuberet. Is ergo, quem facti
poenitet quique cum domino reconciliatus est, hunc ecclesia disciplinae
gratia non protinus redassumit, donec manifeste videat vitae melioris
spem non vulgarem. Tamdiu ergo Sathanae traditus dicitur, quamdiu
ecclesiae non recipitur in contubernium. At fieri potest, ut Sathanae
non sit, qui externo iudicio (homo enim solum novit in facie) Sathanae
esse dicitur. Vocatur ergo ecclesiae damnatio et mulcta carnis interitus,
hoc est: externa damnatio; sic dicitur e diverso iustitia carnis et
emundatio carnis, Heb. 9. [24 ff.], pro externa iustitia, externa puritas,
sanctificatio, aut emundatio. Vide, mi Dionysi, ut multi multa
iaciendo multum nonnunquam errent: quemadmodum isti faciunt, qui
iustitiam carnis nescio quo torquent, cum Paulus externam iustificationem
nihil aliud dicat, quam externum lustrandi, mundandi purgandique
ritum. Sic et hoc loco interitus carnis pro externa damnatione
ponitur. Nam internus animae status soli deo est notus; unde
et ab isto sola iudicatur ipsa. Sed inextricabilis hic nobis plectitur
nodus. Christus enim perhibet, in coelis quoque ligatum esse, quod hic
ligetur ab ecclesia [Mt. 16. 19]. Deus ergo ratum habebit apud se, quod
hic, qui ecclesia eius sumus, pronunciamus. Hunc nodum sic secamus:
dei omnia disponentis providentia nonnunquam controversias oriri,
quo veritas dein clarior erumpat. Sic fit ista quoque obiectione.
Istic enim, ubi dicitur: "Quodcunque ligaveris super terram, ligatum erit
in coelis etiam", non agitur de excommunicatione, sed de euangelii praedicatione,
quod clavium nomine per metaphoram Christus adumbravit,
mirus troporum artifex. Hic enim clavium tropo, quibus et obseramus
et reseramus, euangelii vim exprimit: eo quod, qui euangelio credit,
salvus, liber ac beatus fit; qui minus, ad superos non transvolat, sed
damnatur ac relegatur, imo religatur ad inferos. Alio autem loco verriculi

--77--

tropo: "Faciam vos, inquit [Mt. 4. 19], piscatores hominum", et: "Simile
est regnum coelorum sagenae missae in mare" [Mt. 13, 47], etc. Est ergo
huius loci sensus, quemadmodum ex Ioan. 20. capite potes colligere, et
Marci 16 [16]. "Qui crediderit praedicato euangelio, salvus fit; qui non
credit, damnatur". Et nulla fit Matth. 16., Mar. 16., Ioan. 20. excommunicationis
mentio; sed Matt. 18. et hic in Corinthiis, ubi
Paulus vocat ecclesiae condemnationem ac temporariam, donec ad
bonam mentem reditus signa appareant, relegationem, ad Sathanam
abiectionem; sed ad carnis, hoc est: extraneum solummodo interitum.
Quod autem Matth. 18 [18] itidem dicitur: "Quod solveritis aut ligaveritis,
solutum aut ligatum erit", excommunicationis fundamentum est, ex
clavium, hoc est: euangelii lege ac ingenio sumptum: de quo alias
multa diximus, quae tibi iam visa et lecta esse arbitror. Scio, mi
Dionysi, ut meae scripturae expositiones paucis placeant; sed ubi
odium et invidia, quae nunc omnia vastant, deferbuerint, non dubito
bonis quoque probatum iri nostra; nam ingenue loquor, non ignaviter,
et iam a puero ferme in sacris enutritus literis. Secundus locus est
2. Thess. 2. [6], ubi Paulus aetatis suae mores intuens (qua quidam,
quo maiores viderentur ac sanctiores, instare diem domini comminabantur)
admonet nihil huius dum adesse, sed tunc tandem superventurum,
cum sceleribus nihil sit reliquum factum, ubi iam audax hominum
genus neglecto deo sibi dei loco sit. Sed nondum esse huc insaniae
perventum; obstare enim ferventes fidosque euangelii ministros, quos
non tam aperte designat, sed insinuat tamen. "Et nunc, quid retineat,
inquit, scitis"; hoc est, qui tam audacibus obstent iramque dei conciliantibus
consiliis perniciemque remorentur: scitis, quinam sint.
Tertius est, Actorum 17 [28]: "In ipso vivimus et movemur et sumus."
Quibus verbis vult Paulus, omnia in deo vivere, moveri, esse et constare.
Christum ergo cum intelligat, Christum unum, solum ac
verum deum indubie esse adserit. De hoc non est, cur multa dicam
loco; plane enim ipsum ex nostra ad Lutherum "Exegesi" intelliges.
Tu interim, quod fidum et constantem ministrum euangelii decet,
omnia in gloriam dei proximique salutem facito, non minus prudenter
quam fortiter pro veritate pugnando. Dies enim mali, hoc est: pleni
periculo sunt.
Vale et pro nobis ecclesiaque nostra dominum orato: quod et
nostra nunquam non vicissim pro omnibus facit.
Tiguri, pridie Calendas Apriles. 1527. ocyssime.