Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 61

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

61

<< Nr. 60 | Index | Nr. 62 >>

Absender: Lichtenburger, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 26 II (1519)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 140-141




--140--

Ioannes Lyechtenburger Huldereícho Zwyngly,
Mecoenati suo S.
Quotiescumque mihi in mentem venit celeberrimae eminenciae
tuae, humanissime vir, qua et literis prestas et moribus, toties me
ipsum satis mirari non possum, cum ob hoc, quod, quom nihil omnino
sim ad te, tamen non dubitem, tibi temere adeo ineptiis meis ineptissimis
obstrepere, tum ob id maxime, quod me ipsum non satis meis
aestimo virtutibus, utque οὐκ ἔιι τῶν ὑπαρχόντων ἡμῶν μέμνημαι. Nam
si Latini Ciceronem veluti numen quoddam suspexerunt ob scribendi
dicendique εὐδαιμονίαν, atque adeo, ut plerique in dubium vocarint,
an eius eloquencia maioris detrimenti caussa [!] fuerit, quam usus: quo
ego infans ac plane μογιλάλος te numine adorem? quo inquam dignabor
honore? Nempe in quo Veneres omnes, omnes Charites ex solido
sitae sunt vivuntque ipsissimae, cuius cum rara doctrina humanitas
contendit iuxta et integritas, cui denique qui non cupiat, in quem qui
non ferveat, plane sit inhumanus. Quamobrem, nisi tua me invitasset
quam maxime celebrata φιλανθρωπία, quam et Cuonhardus ille
Fonteius, utrisque familiarissimus toties predicare non cessat, prorsus
abstinuissem. Verum quid te velim, paucis accipe! Leo ille,
ille tui studiosissimus, heroica praecellencia virunculus et talis (aperto
pectore dico), cui, quicquid in bonum virum laudis dici potest, non
tam adest, quam superest abunde, is inquam, ultro me suo famulo
dignatus est, meque illi obstrinxi, facturus, quae ad eam rem attinent,

--141--

spero, adprobe. Sed quod me administrator ille Eremiticus salute
sua magnifica impertit, itidem et tu, non parvi facio habeoque graciam;
simul et idem opto. Proinde quod me maiorem facis, quam sim, id
profecto pro mediocritate mea nihili facio, et utinam tam vere quam
amice tale quid de me predicares! Vocas me et Latinae et Graecae
linguae doctissimum, quom belle teneas, nulli vel solam Latinam phrasim
(ut interim de Graeca foelicitate taceam) ex solido contigisse.
Tanta siquidem tamque ardua res est eloquencia et abstrusa, ut adhuc
nulli totam sese et absolutam ostenderit, testibus Fabio et Seneca.
Oratoris enim est esse et eruditum, id est eloquentem et doctum.
Quod quidem quantum temporis, aetatis, industriae et operae
requirat, ut id adipiscaris, ipse ingenue nosti, qui diu in hoc campo
certaveris; vicisti autem foeliciter. Hac tempestate Erasmum
illum, illum κοινοῦ [!] τῶν πάντων ψήφου doctissimum, omnes veluti
ἰσόθεον quendam veneramur ac suspicimus, quod has duas phrases
foeliciter calleat, atque sic calleat, ut qui ex pari possit vel cum ipsis
vetustissimis certare, omnesque vel doctissimi illum tam magnum et
foelicem admirantur, ut dubites, an una atque altera aetas maiorem
Erasmum vel similem latura sit. Quod si id a vero non abhorret,
quomodo ergo licebit bono viro, hunc de literis tam bene meritum
suo encomio fraudare! Tamen graciam habeo animo tuo in me tam
propensissimo, cui me meaque multis nominibus obstrictum aperta
fronte fateor. Sed ut vel tandem colophonem addam, haec sunt, quae
te volui. Tu, oro, in rem meam obstinacius agito! Ego, ubi per meam
illam mediocritatem integrum fuerit, remetiar vel cum foenore. Nam
δεῖ τοὺς φιλοῦντας πίστιν, οὐ λόγους ἔχειν.
Salve ac vale, et quod tam inconcinnis literis tecum ago, velim
boni consulas, quandoquidem amicicia nostra non fortunae ludibriis
exponitur, ut chartarum instauracione egeat, imo in tantis rerum
omnium elementis esse debet, ut nec seiungi, ut nec abiici possit.
Vale denuo καί με ἀγαπῶν διατέλει, et interim mecum literis tuis
quam maxime esto.
Ex Basileia sexta post diem Mathiae.
Ioannes ὁ σώτατος.
Antiqua virtute et doctrina viro Huldereícho Zwyngly,
Latinae linguae doctissimo, Graecae non indocto, patrono primario.