Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 62

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

62

<< Nr. 61 | Index | Nr. 63 >>

Absender: Rhegius, Urbanus

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 2 III 1519

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 142-143




--142--

Urbanus Regius Udalrico Zvingelio suo S.
Facis tu quidem, vir humanissime, quod solent viri docti omnes,
amas Urbanum atque de eo honorifice sentis ob nescio quam doctrinę
opinionem. Ita enim Sigismundus Rötli, utriusque nostrum
studiosissimus, nuper mihi Lindoię retulit. Ego vero a Mecenate
meo Ioanne Fabro dudum acceperam, virum quendam impendio

--143--

doctum verbi divini declamatorem esse Turegi. Persuade itaque tibi
me eum esse, qui, etsi non eruditione, fide tamen in amicitia studiosa
nemini sit cessurus. Amasti me prior, redamo te et diligenter curabo,
ne uspiam in officiis humanitatis vincar; alioqui libenter et mea mihi
gloria victum me fatebor. Quod si te alloqui ob locorum distantiam
nequivero, efficiam tamen literis creberrimis, ut intelligas tuum hunc
amorem erga me haudquaquam fuisse sterilem. Scribit ad te dominus
meus Ioannes Faber, cui condonationes quaedam aut indulgentię
stomachum movent, quas Minorita nescio quis circumfert per Helvetiam
in numi aucupio non instrenuus. Movet virum iustum, quod
in una dispensatione pene decem errores deprehenduntur.
Vale.
Constantię 2. Marcii anno 1519.
Ad humanissimum virum Udalricum Zuingelium, honestarum
artium magistrum, theologum, divini verbi declamatorem
Turegi, dominum et fautorem meum pręcipuum - Turegi.