Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 612

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

612

<< Nr. 611 | Index | Nr. 613 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Prugner, Nikolaus

Ort: Zürich
Datierung: 30 IV 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 118-119




--118--

Gratiam et pacem a domino.
Equidem, optime Brugnere, tibi ex animo bene cupio, sed
multa obstant, quominus possim rebus tuis succurrere. Primum quod
plusquam satis multi sunt, qui ad nos confugiendo cuivis conditioni
inhiant, ut ne mediocre quidem quicquam polliceri possimus. Deinde
quod pauca, imo nulla sacerdotia conferuntur ultra et, quae in
euangelistas collocantur, civibus plerumque obveniunt. Quare, ut
haec est tempestas, suadeo, ne, ut est in apologo, massam carnis ex
ore mittas, donec certus sis, non esse umbram, quod vides. Ego tuus
perpetuo sum. Quae de motu, qui tibi intentatus est, scribis, nihil
dubito actum fuisse. Scribam habet uterque suum; verum est; sed

--119--

mihi magis favit rerum omnium conditor [Sir. 1. 7], qui mihi meum
ademit ac daemoni tradidit [1. Cor. 5. 5].
Vale.
Uxorculam tuam salutabis nostro nomine et fratres omneis.
Tiguri pridie Calendas Maias MDXXVII.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Nicolao Prugnero, Bennfeldii Christum adnuncianti,
fratri suo percharo.