Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 611

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

611

<< Nr. 610 | Index | Nr. 612 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 28 IV (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 116-117




--116--

Gratia et pax Christi tecum. Mi Hulrice
Ut Luthero respondeas, hortantur fratres, non nostrates et
Argentinenses soli, sed et alii. Te autem gloria Christi et veritatis
potissimum extimulet. Nam hoc inter postrema numero, quod
magis in te debacchatur, id quod fere dissimulare debebis. Vincat
ipse conviciis et sannis; vince tu scripturis et gravitate ac lenitate,
ut spiritus utriusque cunctis doctis a domino [Joh. 6. 45] manifestus fiat·
Finem tragoediae nondum video, si in ullo fuerimus lapsi; proinde opus
circumspectione magna. Ipse nihil adhuc statui respondere. Quodsi
ab aliis urgebor, fastidium hoc minime irritabo longo sermone.
Tuum nunc pretium erit, tua etiam praestante Christo victoria.
Precabimur nos interim, ut dominus causae suae assit [Ps. 74. 22].
Melanchton lantdgravio de eucharistia respondisse fertur in hanc
sententiam, ut habet inclusa scheda, ex qua etiam illius expendes fidem.
Capito mihi transmittendam tibi nuper misit. Eram et alia quędam
scripturus, sed non permittebat confusus nonnihil animus, quod noster
senatus parum civiliter vestratibus responderit, et, quam sit prudens,

--117--

declararit. Legati igitur uberius narrabunt, quam mihi per literas
integrum est. Ut video, solus Christus suo spiritu suos hic recturus
est; non dignabitur quosdam, ut illorum ministerio fungatur. Proinde
nos sinceriter docturi sumus et Christianorum preces imploraturi,
quo ab adversariorum salvemur rictibus [Threni 3. 46]. Post hac fortasse
feliciora sequentur, ubi satis probati fuerimus. Tu de nostra constantia,
ni a domino destituamur, ne dubites; sed ora dominum et vale.
Basileę 28. Aprilis 1527.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, Tigurinorum μυσταγωγῶ (!), suo fratri.