Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 610

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

610

<< Nr. 609 | Index | Nr. 611 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Haller, Berchtold

Empfänger: Kolb, Franz

Ort: Zürich
Datierung: 28 IV 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 108-115




--108--

Gratiam et pacem a domino.
Agimus gratias altissimo super omnium tum incremento tum
adversitate, quę vobis ab illo inferuntur, ut non modo spem firmet,
sed patientia quoque probet. Videbitis iam primum, quid sit vere
pugnare, qum non a fronte solum adoritur hostis, sed a tergo quoque,
imo a latere, imo e nostro contubernio. Faciat vos dominus brevi
superiores insignibus huiusmodi hypocritis. Plus enim sudavimus in
hoc certamine, quam in ullo alio. Paucis itaque ad omnia illorum
respondebo. Vos interim memores estote tam eorum, quę novissime
ad Balthazarem, catabaptistarum nunc aut summum aut certe
arrogantissimum, tam eorum, quę "De prędicandi officio" prodidimus,
quam quę ad Luterum nuper in "Exegesi". Advertite itaque ad
numeros; respondebo enim secundum illorum ordinem.
Qum primo dicunt eos solos esse baptizandos, qui et docti et actu
fideles sint, etc., iubete, ut huius legis, quam de suo adferunt, testimonia
scripturę dent; nusquam enim per huiusmodi interdictum statutum est de
baptismo: "Noli quemquam baptizare, ni doctus sit et credat". His
urgete nec hostem hinc relinquite, donec fateatur nusquam tale exclusivum

--109--

praeceptum esse positum. Cum autem dicet: "Omnis plantatio,
quam non plantavit pater meus coelestis, eradicabitur" [Mt. 15. 13], etc.,
respondete baptismum esse plantatum a deo. Cum autem dicunt: sed
baptismum parvulorum non esse plantatum a deo, respondete: Neque
apud apostolos distinctum esse baptismum in baptismum adultorum
et parvulorum. Quodsi apud apostolos fuisset discrimen aut controversia
ulla de baptizandis infantibus fidelium, Lucam non fuisse
taciturum. Si vero apostoli infantes non baptizavissent Hebręorum,
iam omnino fuisse orituram contentionem, qum alias de circumcisione
tam acriter digladiarentur. Perinde enim contendissent Hebręi infantes
suos, qui iam circumcisi erant, baptizare, atque contendebant
adultos, qui ex gentibus credidissent, circumcidere. Imo magis: Si
enim fideles erant, iam summopere oportebat eos sitire salutaris
mysterii atque testamenti novum signum. Catabaptistas ergo esse,
qui nodum in scyrpo quęrant et de baptismo aliter sentiant, quam
senserint apostoli. Tantum enim valet locus ab autoritate negative,
quo isti nituntur et dicunt: Apostoli non leguntur baptizavisse, cum
respondetis: Apostoli nunquam negarunt Hebręorum infantibus baptismum.
Apostoli nunquam fęcerunt discrimen inter baptismum infantium
et parentum eorum. Deinde a nobis stat, quod Act. 2. [38ff.]
scriptum est: "Fideles autem omnes erant simul." Ecce in ecclesiam
censentur fidelium quoque liberi; non enim exposuerunt aut deseruerunt
eos. Si ergo fuerunt in ecclesia, manifestum est, quod baptizati sunt.
Quod et Origines [!] testatur in epistola ad Romanos, qui fuit vicinus
hisce temporibus, perhibens, quod mos baptizandorum infantium usque
ad sua tempora permanserit in ecclesiis ab apostolis traditus. Nam
si non fuissent baptizati, inde fuisset, quod de ecclesia non censerentur
esse. Cum autem circumcisi essent, non potuissent non esse de

--110--

ecclesia Iudęorum; connumerati ergo fuissent Iudęis Christianorum
pueri: quo quid absurdius, imo sceleratius dici potest? Hisce igitur
argumentis et testimoniis liquet, baptismum infantium nunquam fuisse
alienum ab ecclesia, eciam apostolorum tempore. Fieri enim non
potuisset, ut si circumcisis negaretur baptismus, quin aliqua dissensio
fuisset orta, etc. Hoc itidem docete: Quod ab ascensione Christi
octo anni fluxerunt, priusquam Matthęus euangelium scriberet, Marcus,
si recte memini, duodecimo; deinde Luc. 16., Ioannes autem vigesimo
tandem scripsit. Intra istos quęso annos, quęnam erat autentica
scriptura, ad quam recurreretur? Nonne vetus, legis et prophetarum?
Quomodo igitur ministrabant apostoli verbo? quomodo firmabant,
quę docebant? quas scripturas indagabant? ad quas consilia sua
moderabantur? Ad eas nimirum scripturas, ad quas Christus ipse
ibat, ad legem et prophetas. Hęc autem tam abest, ut circumcisionem
negent parvulis, quę tum eiusdem fidei symbolum erat, cuius
nunc est baptismus, ut etiam dari pręcipiant. Contra scripturam
ergo fecissent, si infantibus negavissent baptismum.
Deinde videtis in isto primo ipsorum articulo, quod stolidi catabaptistę
nondum vident, Ro. 6. [3ff.] Paulum non scribere legem (isthinc enim
adferunt hęc verba), quomodo debeamus uti baptismo, sed ex ipso usu
decerpere virtutem et epichiremata, id est: conatus, quibus allegorice
doceat nobis novis esse vivendum. Qui enim abluti sunt etiam corporali
lavacro, non protinus abiiciunt seipsos in caenum et paludes: quanto
magis, qui baptismo mersi atque emersi Christi tum morti tum
resurrectioni similes sunt facti, non debent ad ea facta redire, in
quibus olim erant mortui. Considerate locum attentius, et videbitis
me verum dicere. Sed de hoc ad Luterum. Nihil ergo prorsus
habent, quo primam istam audaciam aut stulticiam probent. Cum
ergo veneritis ad testamenti virtutem, pro dignitate tractate eam; isthic
enim versatur cardo rei. Dicent autem catabaptistę esse idem testamentum
cum Abraham, si fidem habuerimus sicut Abraham, ut

--111--

in Galatis [3. 7ff.] habetur: (sic enim cornicantur isti). Respondete: Hoc
de adultis quidem verum esse, sicut et in veteri testamento; isti adulti
modo erant intra testamentum et ecclesiam dei, qui fidem habebant;
sed simul verum esse, in veteri testamento infantes perinde fuisse
atque parentes; accipiebant enim signum: quod si frustra accepissent,
iam fefellisset deus ipsos, si signum inane iussisset dari. Nunc autem
deus verax est, omnis autem homo mendax [Ps. 116. 11]. Mentitur homo,
si dicat rem esse negatam, sed signum tantum datum. At non mentitur
deus, qui rem, cuius signum dat, pręcipue dat. Franciscum
arbitror esse memorem huius, quod cum illo contuli, quid nam debeamus
de canonica scriptura sentire: quomodo scilicet totum hoc, quod
novum testamentum vocamus, autoritatem habet ac fundamentum in
veteri. Sic enim et Christus ipse monet [Joh. 5. 39ff.]: "Scrutamini
scripturas, et istę sunt, quę testimonium perhibent de me."
Ad secundum articulum eorum de excommunicatione recte sentiunt
aliquandiu, usque dum dicunt excommunicationem antecedere debere
communionem. Communio enim, hoc est: coetus fidelium, gratias agit,
anteaquam quisquam excommunicetur. Sed si post gratiarum actionem
enorme aliquid designaverit, postmodum arcetur a communione, hoc est:
ecclesia. Sed in hoc peccant omnes catabaptistę, quod nimis propensi
sunt ad excommunicandum ob quamvis levem causam et ob causas
etiam, quę magistratui relinquendę sunt. Apostolorum tempore unum
legimus excommunicatum, qui novercam imminuerat [1. Cor. 5. 1]. Isti
foeneratorem et eum, qui annuos redditus de bonis aut prędiis accipit,
excommunicare cupiunt (huc enim spectat omnis eorum mens), quę
causę magistratui sunt relinquendę.
Tercius articulus ferri potest, si nollent hypocrisim inducere, quam
dudum apud pontificem Romanum damnabamus; ea est, si volunt videri
esse absque peccato; sic enim iubebat pontifex Romanus accedere, qum
nihil sit ipso consceleratius. De istis hęc pauca.
In quarto magnum venenum latet. Cum enim in summa istud
docent, quod exuere debeamus veterem hominem et novum induere
[Col. 3. 9f.], abhorrere a diabolo, adherere domino, huc tandem
descendunt, ut conciones honestas sugillent, sed in hoc, ut probent
licere sibi abesse a coetu ecclesiarum seditiosissimi homines, et non
cogantur infantes suos ecclesię offerre; matrimonia coram eadem, ut
scandalum tollatur, confiteri. Convivia taxant, cum Christus conviva

--112--

fuerit in paupertinis nuptiis; in quibus cum vinum deesset, omnium corda
liberalitate sua exhilaravit [Joh. 2. 1ff.]. Prędem esse aut promissorem,
nescio enim, quid per "bürgschaft" intelligant; ipse non video, quomodo
sit contra dominum, si mea fides fratri data fratri potest prodesse.
Quod si huc, ut videtur, trahunt, quod fidelis homo non debeat
accipere prędes aut fideiussores, iterum produnt seditiosos animos.
Volunt sibi citra fideiussionem credi, quo liberius fallant ac fraudent.
En seditionem; rescinderentur enim omnia debita hoc modo facile:
nihil enim pudet catabaptistas dare fidem et frangere. Convenire
licet et convivari; sed modus ni servetur, in deterius convenimus.
Videte 1. Corinth. 11 [17ff.] et patebit, coenam dominicam epulas esse,
quę in festo gratiarumactionis propter amicicię glutinum celebrabantur,
quę, ubi in deterius vergeret, rescissa est. De armis postea veniet,
cum de imperio agetur.
Quinto recte sentiunt de pastore aut episcopo, sed videntur omnia
verba trahere ad suos episcopos, quos hęresi suę pręficiunt. Quod
autem hęc secta hęresis sit, hinc patet, quod initium sumpsit citra
ecclesiarum iudicium, imo hodie non docent in ecclesiis palam, sicut
Christus dicit [Joh. 18. 20]: "Ego palam locutus sum mundo" etc.,
sed in latibulis velut gallinę excludunt ova; neque hoc faciunt, nisi
in his ecclesiis, quę iam euangelium receperunt; nunquam veniunt ad
impias ecclesias; sunt enim isti, qui captivas ducunt mulierculas, etc.
[2. Tim. 3. 6]. Quid multa? ventres sunt, et praestigiatores.
Sexto err ant totocoelo, neque solum errant, sed seditioni suę, quam,
ut primum poterunt, movebunt, viam sternunt. Habetis apud Paulum
Rom. 13. [1ff] de gladio, et apud eundem Ephes. 6. [5ff.] et 1. Timo. 6 [2ff.]
et multis aliis locis, quibus probabitis Christiano licere gestare magistratus
non modo officium, sed etiam dignitatem. Item ad Philemonem.
Christus autem iubet cęsari dare, quę sunt cęsaris, et quę dei,
deo [Mc. 12. 17]. Cesar est omnis potestas sęcularis, quę, ubi iubet
(non debet autem iubere, nisi ubi violatur iusticia, ut in Mosaicis
legibus continetur) gladium arripere ac ferro rem gerere, parendum
est. Cum ergo Christus pepercit adulterę, personam et decorum suum
servavit [Joh. 8. 1-11]; unde gladius potius probatur, quam confutetur; personam
enim prophetę tulit, qui capitalia iudicia iudici relegat. Non
erat unius hominis neque privati, sed ecclesię aliquem lapidare. A se
ergo reiicit causam ad iudicem. Decebat et hoc, ut, qui priore adventu
venerat ad liberandum humilis, nihil designaret, quod esset alienum a
misericordia. Unde et dicebat [Joh. 3. 17] se non venisse, ut iudicaret
mundum, sed ut mundus per ipsum servaretur. "Vos autem non sic",

--113--

scilicet "regnabitis", ad solos apostolos et euangelistas pertinet. Sunt
enim multa in sacris literis, quę non pertinent ad omnem ecclesiam.
"Ite, prędicate" [Mt. 10. 7] non pertinet nisi ad eos, qui ad prędicandum
mittuntur, tametsi catabaptistę sese ubique faciant prędicatores. "Faciam
vos piscatores hominum" [Mt. 4. 19] ad eosdem pertinet, non ad omnem
populum Christianum. "Nolite sacculum ferre aut peram" [Luc. 10. 4]
itidem. Sic et iste locus.
Septimo non intelligunt Christum vetare blasphemiam, non
iuramentum, cum iurandi verbum sit amphibolum, ad quottidianam
iurationem et iusiurandum. Blasphemiam omnino debemus fugere et
iuramenta ista, quę propria libidine facimus, ubi quis se iurat hoc
aut aliud facturum sua autoritate, aut ad omnem confirmationem
nomen dei adsciscit. Hęc omnia sub blasphemia continentur, quam
tamen Christus iurationem vocat, quemadmodum et nos facimus in
Germanica lingua. Sed iusiurandum non esse pręstandum docere, id
est nervum atque vim omnis magistratus tollere, obedientiam solvere
et seditioni omnia obiicere. Quod autem liceat iusiurandum in usum
proximi publicęque pacis pręstare, legite de iuramento, quod sibi mutuo
dederunt Abraham et Abimelech: Gen. 21. [22ff.], et de muliere, quę
viro adulterii suspecta erat [4. Mos. 5, 19ff.], et aliis in locis, etc. Hic pro
dignitate tractate nebulones istos, qui abrogatione iurisiurandi omnem
tranquillitatem turbare pergunt, et docete eos tum iurandum esse,
cum magistratus iubet. Cum autem dicunt neminem scire, an possit
servare, quod iurat, nec ne, respondete: Hoc pertinere ad temeraria
iuramenta et tyrannica ista, quibus pessimi homines iurant imprudentes,
quicquid libet, cum tamen nihil possint, ne pilum quidem album
nigrum facere [Mt. 5. 36], etc. Sed secundum hoc iurare nos debere,
sive publica pax et ius magistratus hoc exigat, sive testandi necessitas,
quemadmodum ex lege passim patet. Sed hic simul habebitis occasionem
admonendi magistratus, ne temere iusiurandum exigant in his
et ad hęc, ad quę subditi non debent alligari, puto ad foedera
pessimorum hominum artibus concinnata, non pacis, sed bellorum
seminaria.
Ad ordinationem suam. Dicite hoc in publica fieri debere ecclesia,
non in angulis et conspiraculis. Ipsi enim omnia trahunt ad ganeas
illas, in quibus ipsi conveniunt, et palam non adparent. Alia, quę
ferri possunt, etiam in ecclesia nostra non minus quam in illorum
conventiculis docentur; cur ergo non isthic conveniunt? Quinto loco

--114--

legum suarum coniungunt duas leges in unum, ut alteram altera falso
colore cęlent, puta istam de communitate, ea, quę est de subsidio pauperum.
Communitatem non possumus nec debemus exigere; dicebat
enim Petrus ad Ananiam [Act. 5. 4]: "Nonne manens tibi manebat?"
etc., quibus verbis vult intendere: Cur simulavisti te omnia in medium
tulisse, cum nihil esset opus; in tua enim erat potestate; nemo cogebat
in commune profundere. Sed lex de suppeditatione horum, qui egent,
non debet a nobis negligi, ut, cum desit communitas inter Christianos,
sicuti et apostolorum tempore non legitur nisi Hierosolymis fuisse,
non desit tamen laborantibus inopia fratribus, etc.
Viriliter et constanter agite, sic tamen, ut medium pulcre servetis.
Istorum enim omnia huc tendunt, ut iusticię mensuram istam
summam doceant, quod et omnes facere debemus; sed simul per
hypocrisis vim ipsi videri cupiunt illi ipsi, qui tam iusti sint atque
tam innocens ecclesia, cum sint odio, invidia, ira, arrogantia, seditione,
cupiditate, vanitate omnibus, qui etiam carni maxime addicti sunt,
longe deteriores. Sunt tamen interim simplices quidam, qui istorum
nebulonum simulatione seducuntur.
Ex Lucerna certum habemus, quicquid omnes hactenus nunciaverint
de impressa pręfatione, adhuc tamen non esse excusam, neque
coronidem. Attamen consuli Hug et Murnero prorsus esse
constitutum, ut hac hebdomade excudatur. Tempestive igitur occurere
potestis huic malo et per bonos viros hoc curare, ut sęnatus
vester protinus ad Lucernanos scribat atque interdicat, quominus
vel pręfatio vel coronis excudatur. Obtineri spero aliquid. Addi
debet, ut non vulgetur, ni prius ab utraque parte censores adfuerint,
alioqui vos adusturos. Facit et Murnerus Latinam, sed ea nondum
de integro excusa. Reddetur ergo Latina alibi, priusquam ipse excuderit,
si recte prodibit Germanice, unde non est cur indicatur ei,
ne Latinam faciat. Iam domino este commendatissimi. Salutate
fratres omnes, Nollium, Dillemannum, Sępianum, Trempium
meum et Madios.

--115--

Si alicubi apud vos locus esset optimo euangelistę qui
Hebraice, Gręce Latineque eleganter doctus est, apud
Oecolampadium invenietis Petrum Gynoreum. Uxorem
non habet, unde vobis adcommodus esse videbitur. Agite fideliter
omnia. Mihi videntur omnes in hoc esse frigidi, quod testamentum
ęternum non recte callent, et quod neque Christum vident non
posse salutem animarum nostrarum esse, nisi deus ęternus sit etc.
Tiguri 28. Aprilis M. D. xxvij.
Utinam res aliquando huc devniret, ut concilium indiceret Berna
super hac re ad suam urbem, utque Argentoratum, Basilęam,
quoquo versum nunciaretur catabaptistis dareturque publica eo
veniendi fides, etc. Fiat voluntas domini [Act. 21. 14]. Venirent enim
Constantia, Scaphusia, Sanctogallum, imo Ulma, Lindoium
et omnes hinc inde urbes.
Non relegi epistolam. Ego nunc accingor ad respondendum
Lutero, qui contra nos impurissime scripsit, sed simul impotenter,
Germanice.
Huldrichus Zuinglius vester.
Berchtoldo et Francisco, Bernę Christi euangelium
adnunciantibus.