Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 614

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

614

<< Nr. 613 | Index | Nr. 615 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 1 V (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 123




--123--

S. in Christo.
Nihil est, quod nunc velim, mi Huldrice, quam ut cognoscam,
quid de Luthero consilii ceperis. Argentoratensibus fratribus
visum, ut tu cito respondeas Germanice; malluissent me opponere
Gallo et Anglo, hoc est Clichtovęo et Roffensi. At nostris
et mihi illorum sententia non probatur, tum quod, dum perpetuo
maximis provocationibus ad congressum adversarios evocamus, illi se
iam victores ostenso libro pollicentur, nos vero victos aiunt, neque
opus, ut cum tam obstinatis agatur; tum quod ego potissimum petor
et video cor hominis mire saucium. Ora igitur dominum cum ecclesia
tua, ut, quae Christo digna sunt, scribamus. Ineptit egregie, dum
Christi corpus et sanguinem ubique, ubi divinitas est, esse contendit.
Nihil indignum Christo agi censent, si corpus Christi ab indignis
nunc tractetur. Bellum est et hoc, quod caro illa spiritualis esui
profutura. Significa etiam, quid Slesitę, quos commendavi, impetrarint
abs te; num Gynoręum nostrum abducturi sint, vel isthic
invenerint votis suis respondentes viros.
Vale.
Basileę prima Maii 1527.
Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, suo fratri.