Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 615

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

615

<< Nr. 614 | Index | Nr. 616 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian, Joachim

Ort: (Zürich)
Datierung: 4 V 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 124-125




--124--

Gratiam et pacem a domino.
Quę tu, carissime Vadiane, de Luteri libro tam sancte quam
graviter censes, haud mediocriter dolet non etiam ab omnibus iudicari.
Ut quid enim tam multa passim legimus et prędicamus, si iam non
est tam acre in expendendis scriptis iudicium, ut non omnes videamus,
quod Vadianus videt? Nempe mendaciis, contumeliis, calummiis,
sycophantiis, suspitionibus totum constare librum. Ipse quaternionem
sextum isto momento legere incipiebam, cum tabellio tuus veniret.
At dii boni, quę perversitas! Verumtamen utcunque doleat pietatis
eruditionem non eo esse evectam, quin quidam nostram exigant
operam propter infirmos, annuo petitioni tuę; nam et Argentoratenses
et Oecolampadius sic convenerunt, ut ipse solide contra
hostem publicum procedam, sive quod facilius est alii communem
operam obtrudere, sive quod malo nodo malum cuneum aptare cupiunt.
Sic ergo est agendi consilium. Epistola pręliminari dicabo librum
duci Saxonum, nisi tu aliud moneas, non quo illi me insinuem aut
gratum facturum sperem, sed quo pudorem quendam incutiam circumspiciendi
tandem, unde res pendeat; id autem faciam, quoad dominus
dederit, sancte. Deinde et Oecolampadius scribet, ut hesterna die
nunciavit per epistolam, imo fervet quam celerrime opus illius,
quamvis summam velit me ad longum aut fusius tractare. Hominem
itaque gnaviter excipiam, ex oculis nusquam emittam tam lubricum

--125--

hostem, quique, ubi tenebitur, tam facile pręfocabitur. Crescit domino
gloria, mihi animus in hac pugna. Absolvetur ad sesquimensem,
spero, tam nobis quam chalcographo opus, ac surget. Interea
monebunt ubique pii, iamiam adfuturam responsionem. Ego etsi
acer sum, istud tamen immane genus dicendi detestor. Cordate
loquar, non contumeliose. Tu vale, et salvos iube Cunhardum
Meyer, Christianum et Sebastianum. Quę Bernę in legendo
sęnatu sint acta, non est dubium ad vos perlatum esse. Res in
eodem statu apud nos sunt, per dei bonitatem.
4. die Maii MDXXVII.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Ioacimo Vadiano, Sanctogallensium consuli, viro ut prudentissimo
et doctissimo, sic piissimo et constantissimo.