Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 616

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

616

<< Nr. 615 | Index | Nr. 617 >> 

Absender: Kolb, Franz

Empfänger: Zwingli

Ort: Bern
Datierung: 5 V 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 126




--126--

Gratiam et pacem a domino.
Audis cottidie successum nostrum. Inter cetera accepi te tractaturum
translacionem prophetarum emissam iam per Heczerum ac
Denckium. Si gefalt dir, ut audio, nütt allenthalben. Ich bitten
dich umb gotzwillen, min frater, si in praefata translacione volueris
aliquid corrigere, addere vel deponere, quod non nisi ardua praesumas
et ea, quae citra magnum errorem admitti nequeant, et haec pie
addas vel deponas, in caritate non ficta, ne nostre fidei ac professioni
ewangelii ulla fiat derogacio. Nihil enim nobis sic in via, sed et
verbo dei sic impedimento est, sicut illa assidua inter vos magistros
nostros contencio, nec forcius contra nos cathabaptistae argumentum
obiciunt, quam quod nec in verbo conveniamus animo intus,
nec ceremoniis opere foris. Discurrunt hinc inde clamantes palam
et clam dicentes et declarantes spiritum nostrum (ut est apud eos)
suspectum.
Bene vale.
Michi ignosce. Zelo meo scripsi. Gratia domini tecum semper.
Raptim.
Berne. 5. Maii anno 1527.
Franciscus Kolb.
Uodalrico Zwinglio, ecclesiasti Duregi, suo in Christo fratri.