Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 618

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

618

<< Nr. 617 | Index | Nr. 619 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian, Joachim

Ort: Zürich
Datierung: 11 V 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 131-132




--131--

Gratiam et pacem a domino.
Bernę sic habet res: Consuli mansit officium. Caspar a
Mülinen ex interiore sęnatu emissus est ad exteriorem sive magnum,
non alia puto causa, quam quod in urbe neque natus est, neque
tinctus est, quam isti perpetuam habent legem, qua exteros a soenatoria
dignitate arceant. Scis et nostrorum temporum studia.
Sebastianus a Lapide prorsus est motus, et duo quidam alii non
magni nominis etiam interiore sęnatu moti sunt, e magno vero sex,
qui parum ęqui esse dicuntur euangelio. Franciscum, arbitror,
scis Berchtoldo factum esse collegam et mandatum vetus denuo
autoritati suę restitutum esse. Mirabilis deus in omnibus
Commodum obtulit se viator vester. Id enim abs te peto, ut primo
quoque tempore scribas ad Thomam Gasner, Lindoi euangelistam,

--132--

ut in eucharistię negocio non festinet, habiturum a nobis intra
bimestre spacium dissolutionem omnium, quę Luterus contra nos
produxit. Fuit enim apud eum frater quidam, ad quem ille dixit, se
nunc clare videre negocium; Luterum enim debellavisse et victorem
abire, nihil enim quemquam mortalium adversus tam solida et firma
posse. Qui quidem sermo me non magnopere sollicitum reddit propter
hominem, sed propter urbem; facile enim video, quanti sit ęstimandus,
qui tam hebeti est iudicio. Sed omnibus modis cavendum est, ne pia
alioqui urbs tam infoelici iudicio in transversum agatur. Id, inquam,
curatum efficias oro.
Nugę circumferuntur, Ferdinando adventurum esse ingentem ex
Hispaniis exercitum; eę sic magnificantur ab iis, quorum salus omnis
est in mendacio sita, ut comitia indixerint ad Thermas.
Quid Eremi actum sit in causa Ittingensi, nondum novimus
neque legatos rediisse arbitror.
Vale, et salvos iube amicos omnes.
Tiguri XI. die Maii M.D.XXVII.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Ioacimo Vadiano, Santogallensium consuli, domino et amico
suo carissimo.