Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 630

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

630

<< Nr. 629 | Index | Nr. 631 >> 

Absender: Farel, Wilhelm

Empfänger: Zwingli

Ort: Aigle
Datierung: 20 VI (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 162-165




--163--

Gratiam et pacem a deo.
"Exegesin amicam" perlegi avidius, quia profecta a charissimo
mihi quoque docte ac luculenter rem ob oculos ponit, obfusas propellis
tenebras, sancto astu inescans peritiores, dum mira varietate,
iucunda suavitate pollis [!] multiiuga eruditione ornatum opus. Det
deus hoc conciliari opere Lutherum ac seipsum agnoscere, ut Christi
succussa undique ecclesia pacis nonnihil sentiat, ne infirmiores sub
talibus dissidiis periclitentur. Gratissimum est te ut causa, rationibus,
ita modestia et benignitate, si quid tamen huius adversarii habent,
superiorem esse. Mirum dei in illis iudicium, quod sic veritate et
ratione destituti tam altum vociferantur, ita tumultuantur, ut nihil
audire sustineant, non aliter quam Demetrius cum suis argentariis
numen grande Dianam intonantibus [Act. 19. 23ff.]. Spero seditionem
hanc sedandam et multos lecta expositione tua veritati adsensum iri.
Nescio, an Galli, qui nonnihil turbabantur ob dialecticam, qua coactus

--164--

in Belicanum utebaris arguta de fide ratiocinatione, qua apposite
doces non sibi constare Martinum, non nihil movebuntur; ita sunt
plurimorum ingenia, ut nil non causentur. Taceo, quod taxatus ab
eiusmodi fuit Hermolaus ille, quod Herculem iurasset in prophanis,
a quibus vix impetrabis id tibi licere in sacris. Quę malui te rescire,
quamvis nihili sunt, ut omnem illis eripias ansam, si tibi ita videatur
pro gloria Christi latius spargenda. Compendium longe facillimum
ad stridendum Hebraice Eccii et Fabri! Mira gratia aperuisti
impostores catabaptistas, ut sunt crimine ab uno, docens. Ob
quę quibus testatus es tuum in me amorem, habeo gratiam, te
obtestans, si quid videris opere precium factu in sanctissimo hoc
negocio, admone, iube, impera; nam si domini bona voluntas fuerit,
ad omnia me apponere est animus; lentius perrexi ruditatis, ne dixerim
stupiditatis populi huius ac vicinię habita ratione, multa papistica
amarissimo perferens animo, rogatus nonnunquam rationem reddens
involutam, ne veritati mihi posthac planius aperiendę fraudi sit, aut
auditorem profliget, in genere tantum ac, ut dicunt, in superficie
attingens. Purgatorium speciatim deturbare sum adgressus. Si

--165--

Christus adspiraverit, sanctorum adnitar profligare invocationem.
Papa aut nullus aut modicus hic est. Foetent sacrificuli, licet plebem
obturbent argumento temporis et iis nęniis, quibus Erasmus oppugnare
satagit veritatem: "Tot patres, tot sancti", et id genus. Verum
auspice Christo omnia hęc vanescent et iam vanescunt.
Vale, strenuum Christi pectus, et perge te eum pręstare, quem
imitari pietate, fide ac sancta doctrina non pigeat, quę nobis preceris
adesse. Saluta Pelicanum nostrum, Myconium, Leonem, cum
pręlectoribus Gręcis.
Aquileie in die, quem corporis Christi dicunt, paulo ante
secundam concionem.
Tuus totus Gulelmus Ursinus.
Insigni Christianę plebis apud Tigurinos episcopo
Huldrycho Zynglio iuxta pio et docto. Tiguri.