Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 629

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

629

<< Nr. 628 | Index | Nr. 630 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Philipp, Landgraf von Hessen

Ort: Zürich
Datierung: 18 VI 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 161-162




--161--

Gratiam et pacem a domino.
Misimus nuper vestrae celsitudini librum de eucharistiae negotio
ad Martinum Lutherum Latine scriptum. Interea vero viro Germanicum
librum, sive bonum sive malum, certe tamen impurum,
contra nos invulgante cogimur et ipsi Germanice respondere.
Cum ergo tua clementia tali sit praedita iudicio, quale non vulgo
inter principes inveniri fertur, non inique laturum esse arbitratus sum,
si et hoc opusculum meum ad ipsam delatum foret. Lege igitur,

--162--

optime princeps, ac, ubi pellegeris, pronuncia, et inclytum ducem
Wirtebergensem, ut soles, commendatum habe. Quodsi mea parvitas
tuae poterit amplitudini ulla in re esse usui, impera; nos in
procinctu stamus ad obseqendum [!].
Vale per deum et ignosce non audaciae, sed fiduciae.
Tiguri 18. die Iunii M D.xxvii.
Vestrae celsitudini [?] deditissimus
Huldericus Zwinglius.
Illustrissimo principi Philippo, Hessorum landgravio, domino
suo colendissimo.