Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 628

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

628

<< Nr. 627 | Index | Nr. 629 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Johann, Herzog von Sachsen

Ort: Zürich
Datierung: 18 VI 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 160




--160--

Gratiam et pacem a domino.
Dedicavi opellam istam, qua Luteri, viri alioqui doctissimi,
cum errorem tum insignem audaciam detexi, tuę celsitudini, illustrissime
princeps, non quod amplitudinem tuam mea parvitas ignoret aut
bonitatem procacitas aspernetur, sed quod ea, quę in domino nobis
est fides, non ambigit ęqui bonique facturum, quicquid est, quod
offertur, eum, qui sic vere pius est, ut ab eo nihil sit alienum quod
pium est, perinde atque iste in concordia nihil, quod humanum esset,
a se alienum putabat, tum deinde, ut, si tua clementia custodiretur
(id quod quibusdam principibus usuvenire certum est), quominus ea
ad te pervenirent, quę plane vera sunt, hac ratione auscultatio daretur,
si nominatim principem vocarent audirique peterent. Tua celsitudo,
quicquid est, in domino valeat ac veniam, si delinquitur, donet.
Vale.
Tiguri 18. die Iunii M.D.xxvij.
Illustrissimę celsitudinis tuę
deditissimum mancipium Huldrychus
Zuinglius.
Illustrissimo sanctissimoque Saxonum principi Ioanni,
domino suo colendissimo.