Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 627

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

627

<< Nr. 626 | Index | Nr. 628 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 15 VI (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 158-159




--158--

Gratiam et pacem a Christo.
Dilecte frater! Quo nobis magis fidi sunt tabelliones, hoc compendiosius
literis agere licebit. Et quis tam fideliter omnia, quę hic
aguntur, narrare vel poterit vel idoneus fuerit atque hic noster
Henricus. Mitto autem sesquilibrum, expectans tua, quanta nunc
excusa sunt contra Lutherum. Disputatio Badensis venum
dabitur in nundinis Zurzacensibus, cui quod remedium opponendum
sit, dispicias oro. Non licebit prorsum tacere, quandoquidem depravata
edita est, nec satis consultum videtur dolos detegere. Potentes
enim sunt mendaciorum patroni et fortassis oblique notati occasionem
accipient, ut maius nobis faciant negocium. Tu fortasse prior disputationem

--159--

nancisceris. Quid igitur tu tuique nos facere velint, significa.
Alioqui animus est Roffensem et Clichthoveum aggredi et eadem
fere opera disputationis causam inserere; nam ex eadem acie, nempe
papistica, nos impugnant. Quidam hic nugantur, Fabrum cum
Salamanca submersum. Si constabit fama, tandem iudicium domini
agnoscere poterint primores, si non prorsus essent oculis capti.
Bene vale.
Basileę 15. Iunii.
Tuus Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, fratri.