Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 626

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

626

<< Nr. 625 | Index | Nr. 627 >> 

Absender: Oechsli, Ludwig

Empfänger: Zwingli

Ort: Schaffhausen
Datierung: 3 VI (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 156-157




--156--

Salutem et pacem, quę est in Christo Iesu etc.
Inter omnia officia tua mihi Christianissima exhibita hoc vel
maximum est, humanissime Zwingli, quod me cęlandum non putasti
fuisse apud te Vestam illam, ut suspicaris, meam, quę de mea erga
se perfidia conqueritur, utinam tam veraciter, quam est garrula;
intelligeres profecte Bovillum a tam horrendo facinore alienissimum.
Qui enim fieri potuit, ut tantę perfidię auctor iudicer, qui tam saluberrimis
monitis, abortis [!] etiam lachrimis, non semel obtestatus sum
eam, ut famę meę consuleret, ne ansa daretur adversariis calumniandi
doctrinam Christi, quam ego pro viribus hucusque iuverim,
sed quę neque precibus neque minis flecti poterat, ea ipsa est.
Quorsum hęc, inquies, Boville? Quid mea refert? Quid refert,
inquam, ipsa sit huius vestrę dementię, certe dementię causa, nec ne?
Te saltem admoneo, ne quicquam imprudencius vel agas vel cogites, unde
possit doctrinę Christi aliquid praeiuditii generari. Fateor equidem
tua admonitione nihil unquam mihi gratius contigisse; verum enimvero
redire in gratiam cum tam morosa, nondum mihi neque consultum neque
commodum video; preterea res non adeo periculosa est, quin bonorum
virorum iuditio sedari queat atque componi, quod tamen fiet, si
amicorum iuditio ac consilio paruerit, quę antea amicis etiam charissimis
nunquam paruit, vel quod nunquam didicit facere vel noluit.
Huius rei gratia non gravabor hiis diebus una cum Sebastiano ad

--157--

vos proficisci. Quod autem scribis te vehementer mei caussa doluisse,
suavissime Zwingli, non possum non probare tam indefessum erga
nos animum tuum, quo cupis et meo et Christiano consultum esse
nomini, quin et ego dolore non mediocri affectus sum, quod inter gravissimos
et vix homini ferendos labores, quibus nemo est hodie inter
federatos te uno occupatior, nemo solicitior, nemo denique (ut Martialis
verbo utar) perpetuis atque cathenatis districtior curis, tantum
anxietatis conceperis, sed utinam, o utinam vulpinam illius simplicitatem
et cupidinei furoris impetum olfaceres
Vale.
Ex musęo nostro Schaphusiensi.
3. Nonas Iunii.
Salutato ex me Fabritium, Leonem et totam ecclesiam.
Lodovicus Bovillus
ex animo tuus.
Humanissimo viro Hudalrico Zwinglio, patri ac patrono in
Christo charissimo. - Zuo Zürich.