Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 625

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

625

<< Nr. 624 | Index | Nr. 626 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 31 V (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 154-155




--154--

S. in Christo. Charissime frater
Mitto iterum aliquot duerniones; restabunt adhuc septem vel
octo, qui ad pentecosten ex officina prodibunt. Non possum satis
mirari iudicium dei in Luthero. Argentinensium nomine a Butzero
nihil adhuc ęditum est. Dabit tamen aliquid. Fratres symmistę
hic te salutant et tuam responsionem maturari cupiunt. Nihil hodie
nos hic salvat, quam quod non dissentiunt in hac causa, qui olim
contendebant supra modum. Gratię Christo. Nam si hodie dissentiremus,
longe difficilius gereremus negocium, quandoquidem et papistę
hoc uno insano libro gaudent. Quemadmodum nuper scripsi, mandatum
recepisse nos a senatu, ut reddamus rationem, quare missa
papistica abominabilis sit, ita constat. Igitur in hoc nunc desudo, ut
abominationes eius aperte scriptis detęgam. Ignoro adhuc, quid adversarii
moliantur. Tergiversantur vel tergiversari se simulant,
quascunque tandem technas comminiscuntur quotidianis conventibus.
Deiectioris animi esse videntur. Episcopus et canonici responderunt
magistratui hęc sua interesse. Coniectura est silentium eos suis

--155--

imperaturos; id si fecerint, parum consulte rebus suis prospicient.
Argentinenses scire cupiunt ex me, quam bene vestratibus cum
cęteris Helvetiis conveniat. Ego hic nihil certi adhuc comperi,
quod respondere potui.
Vale.
Basileę ultima Maii.
Ioannes Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, fratri charissimo.