Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 624

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

624

<< Nr. 623 | Index | Nr. 625 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 22 V (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 152-153




--152--

Gratia Christi tecum. Mi frater
Vix tandem obtigit nuncius, ut et meas et Buceri literas tibi
transmitterem, quum tamen hoc tempore expediebat, potissimum
communicari consilia contra communem hostem. Importunitas adversariorum,
qui etiam pro suggestu Lutherum laudare incipiunt et
ostentare hunc eius librum, coegit, ut ad prelum properarem nondum
imposito colophone. Non potui mihi per omnia temperare, quin
aliquid amaritudinis admiscerem; adeo difficile est depellere et contemnere
tot convitia, tot mendacia, tot insidias. Mitto igitur aliquot
chartas, e quibus gustum capias totius operis. Gratias agamus
domino, quod tam potenter a parte nostra stat veritas. Nihil reliqui,
opinor, cui non responderim.
Unus locus est, quo te potissimum aggreditur, nam in aliis me
apprehendit te propemodum contempto nempe quod Ioannis 3. [Joh.

--153--

3. 6] legimus: "Quod ex carne nascitur, caro est, quod ex spiritu,
spiritus". Illum locum equidem tractavi, ut caro Christi sub illa
carne possit comprehendi; avocare enim nos a carne eius ad spiritum,
et in hoc et in sexto capite Christus voluit, cur non igitur de carne
sua interim ut de communi loqueretur. Tu illum locum copiose tractato.
Esto autem et memor, quid Bucerus moneat. Unam regulam
mordicus teneo, ut de sacramentis loquamur tanquam de signis.
Heri vocati sumus et nos, qui ab euangelii parte stamus, et
papistę concionatores in prętorium iussique sumus, ut fundamenta
nostra, quibus vel asseramus vel negemus missam esse sacrificium et
opus bonum et utile, offerendum pro vivis et defunctis, in libellis
senatui intra mensis spacium offeramus, utamur autem solis canonicis
scripturis, iuxta decretum olim promulgatum. Ea res valde terret
sacrificos adversarios, nobis perquam grata est: speramus enim
dominum nos tandem respecturum, qui orandus est, ut omnia in suam
gloriam cedant. Cęterum nihil interim novi accidit, quod nunciandum.
Tua quam primum cupimus videre.
Basileę 22. Maii.
Ioannes Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, fratri suo.