Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 623

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

623

<< Nr. 622 | Index | Nr. 624 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Bern, Brüder

Ort: Zürich
Datierung: 22 V 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 150-151




--150--

Huldrichus Zuinglius fratribus N. dilectis S.
Gratiam et pacem a domino.
Non possunt ea, quae Romanus pontifex baptismo addidit,
ipsum vitiare. Pleraque enim sunt piae orationes, et Christus ipse
bene precatus est pueris, ut apud Marcum habemus [Marc. 9. 36f.,
10. 16]. Quae autem stulta sunt, adeo non possunt vitiare baptismum,
ut neque totam religionem Christianam vitiarunt ceremonialia, non
edere sanguinem, non edere suffocatum [Act. 15. 20ff.]. Nam etsi prorsus
diabolica haberentur in baptismo pontificis, tamen non possent
verba dominica: "Baptizo te in nomen patris et filii et spiritus sancti",
vitiare sic, ut non esset verus baptismus; nisi velimus dicere, diabolum
aut pontificem Romanum esse fortiorem domino. Summa: vobis bene
precari licet pro parvulis; ubi cuilibet ecclesiae suum relinquimus orandi
modum. Attamen id boni non debetis in catabaptistis negligere; potestis
enim illis concedere, quod, si quid in baptismo pontificis sit pietati
contrarium, id plane sit abolendum, etiamsi pleraque feratis ad
tempus. Sic etiam, quod te diu satis pepercisse aiunt infirmitati, iam
exeundum esse de medio malorum, luculentam tibi occasionem praebent
acrius instandi atque urgendi vestros, quo paulo liberius incedant
in via domini. Si dominus nobis erit propitius, proderunt provectui
rei Christianae apud vos, aeque atque apud nos profuerunt. Nunquam
enim abundantius hauserunt plerique Christum, quam cum

--151--

catabaptistae omnia morderent ac carperent. Nihilominus neque tibi
Francisco etiamnum cedendum erit, etiamsi iterum excidant vestri
a fide. Sunt enim, qui non excidant, etiamsi ecclesia magnatum
excideret. Sic de anniversariis censeo, instandum esse, ut obmitti
primo quoque tempore possint.
De aliquo, qui possit vobis linguarum eruditione prodesse, sollicitus
ero, si modo tempore monueritis.
Thunum possumus legare, ubi usus postulabit, egregium euangelistam;
sed mallemus Cunhardum, qui istic est, a vobis subinde et
admoneri et doceri, quo et recte doceret alios et sibi Christoque
recte viveret.
Valete; salvi sint fratres omnes. Hic legatus candidus est totus.
Tiguri, 22. die Maii 1527.
Leonardum fovebimus ad mensis spacium.