Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 632

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

632

<< Nr. 631 | Index | Nr. 633 >> 

Absender: Capito, Wolfgang

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 7 VII 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 167-168




--167--

Gratiam et pacem.
Nihildum est in causa eucharistię editum, quod omnium calculum
ita meruit, sicut ultima responsio tua, tam gravis, tam robusta, adversus
ineptissima convitia Lutheri. Sunt qui affirment, Ionam tantas
delitias obiecturum Gallis atque Italis donatas latinitate. Proinde
vide, ut et vestri libelli Latine legantur. Aut Myconio aut Leoni
id negotii impone. Uterque idoneus est ad sustinendum egregie.
Discute fucos et technas depravatę disputationis, quod te praeter alia
tanquam testem magis decet. Hic certe in precio esse non potest,
quod Murneri manus contaminavit, sed forte sunt istic, qui dolum
malum non intelligunt, quibus id operę prodesset.
Catabaptistę nos vehementer turbant. Antesignanus est Hezerus,
absens licet, qui nuper apud te revocavit. Christum apertissime
negant. Wormatię omnibus concionatoribus est interdictum, ne
amplius concionentur, consentiente plebe; tantum potuit pestis illa

--168--

Hezerus, et Cucius quidam, illic concionator. Palatinus irritatur
hinc adversus verbum. Verum nihil eis decedit, modo verbum ne in
publico audiatur. Quam atrox odium et conspiratio adversus crucem
domini! Nam omnino negant Christi meritum. Denckius, dux
huius blasphemię, et Hezerum facile obtinuit.
Vale, et profice, ut soles.
Argentorati 7. Iulii anno 1527.
Bucerus te amat et admiratur plurimum, qui te salvum optat.
Vuolfgangus Capito.
Huldricho Zvinglio, episcopo Tigurino,
fratri et maiori suo in domino observando. - Zürich.