Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 633

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

633

<< Nr. 632 | Index | Nr. 634 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 8 VII (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 169-170




--169--

Gratia et pax.
Binae literae tuae, vir observande, mire fratres recrearunt,
omnium autem maxime apologia tua, quae ad miraculum usque probatur
cordatis omnibus; sed optant simul Latinam reddi, nam Ionam
Latina reddere Hervagius adserit convitia illa Lutherana. Illud
quod ut panem cibum corpori, ita Christi corpus cibum menti a domino
in coena oblatum discipulis libenter intelligam, in caussa est,
quod ita signo afflatus, spiritum sanctum postea [Joh. 20. 22f.], et
alias quoque in scripturis exhibitione signorum magna donata et promissa,
ut cum per decem particulas pallii novi decem tribus promittebantur
Ierobeam, legamus [cf. 1. Kön. 11. 31]. Atqui hoc commentum
nequaquam sic amplector, quin expressius repraesentari coenae
veritatem agnoscam ceremonia agni paschalis. Iis, qui perpetuo quiritantur
Christum per nos aufferri [!], hac interpretatione volui gratificari,
quod eo feci facilius, quod hac allegoria dominus ipse apud
Iohannem usus sit [Joh. 1. 29. 36, 19. 33ff.].

--170--

Nos admodum exercent anabaptistae, scripturam palam refutantes
et satisfactionem Christi negantes. Dominus liberet nos ab absurdis
istis hominibus
Bonifacium Wolfhardum destinavimus theologum Silesiis,
si rescripserit Theodorus, iuvenis, cuius dotes satis admirari non
potuimus; tantam egregiae eruditioni cum gravitatem tum comitatem
coniunxit.
Reliqua Capito. Dominus vos conservet et multos vobis iungat.
Christo nos commendate.
Salutant vos fratres.
Argentorati 8. Iulii 1527.
Martinus Bucerus tuus.
Magno praeconi Christi Huldericho Zvinglio,
praeceptori observando.