Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 652

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

652

<< Nr. 651 | Index | Nr. 653 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 4 IX (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 214




--214--

Gratiam et pacem a Christo, mi frater.
Mira aviditate legam tuos "Elenchos", quos cum meis scriptis
conferam; nollem sane a te dissentire in ulla re, quae momenti alicuius
sit. Et spero te a nobis quoque non dissentire, tametsi liberum
sinamus parvulos valentulos baptizare et non baptizare, in hoc charitatis
rationem habentes primum, num baptismus accelerandus sit vel
differendus. Verum de ea re, ubi tuus liber a me lectus fuerit, tibi
vellem tantum ocii esse, ut lecto libello meo apologetico consignares,
quid displiceat. Nihil enim a me scriptum est, quod non
emendari cupiam, si veritas postulet. Ubi Pyrkaimeri librum
videro, si videbitur in rem lectorum, respondebo, idque iuxta tuum
consilium breviter. Porro de Cellario non male spero, tametsi
Capito noster supra modum credulus est, et vel Hetzeri versutia
cautiores esse debebamus in non recipiendis quibusvis.
Bene vale cum Leone, Pellicano, Megandro aliisque fratribus.
Basileae, quarta Septembris 1527.
Tuus Oecolampadius.
Huldrico Zwinglio, fratri charissimo.