Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 651

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

651

<< Nr. 650 | Index | Nr. 652 >> 

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: (Bern)
Datierung: 4 IX 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 212-213




--212--

S.
Hac die maior pastorum pars totius ditionis Bernatúm, charissime
Huldrice, magistratum adorti sunt precibus, ut, sicut publico
edicto verbum domini, atque aliud nihil, docendum praecęperint, ita
nunc consentiant, ut cuilibet cum ecclesia sua iuxta verbum ambulare
liceat, evellere evellenda et plantare plantanda. Atque ita in genere
omnia exigunt, ne, si vel matrimonium vel missę abrogationem solam
cum [!] opposuerint, se ipsos quaerere videantur. Totum negocium,
spero, ad cives devolvi. Sed nescio, quid senatus decreverit. Cęterum

--213--

Franciscus iam secundo missam esse summam idolatriam [!]
et blasphemiam adseruit constantissime. Insaniunt oligarchę supra
modum. Et ad feriam sextam sequentem [6. September] a civibus
tractari debet pro collatione cum omnibus sacrificulis Bernatum
habenda, more tuorum. Instamus et urgemus, ut id, modo commode,
fiat. Instant et reliqui, ut praesentia villanorum, quemadmodum
feria pentecostica superioris anni, negocium transigatur. Orate dominum
pro nobis. Defatigatur magistratus mutuis concertationibus et
ad finem pacatiorem omnia deduci desyderant multi. Tu igitur, qui
sollicitus pro nobis es semper, admone, quae facienda et quae cavenda,
ut omnia in dei gloriam cedant et salutem totius patrię.
Misit Cellarius noster libellum suum "De operibus dei", usque
adeo a Capitone commendatum, ut mirari non desinam, cum omnino
catabaptista sapiat, et certo Bucerus in linguam nostram nunc vertit.
Admone illos viros iuxta doctos, ut penitius omnia discutiant, quae sic
invulgent, sęminaria scilicet omnis turbę. Audio tibi in manibus esse
negocium baptistarum, quod si nondum perfeceris, velim pro auctario
addi, quae dissolvenda sunt. Boni omnia consule. Feria 6ta tractabuntur,
quae in comitiis aput vos sunt acta.
Vale.
4. Septembris. Tuus Bertoldus.
Huldricho Zuinglio.