Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 650

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

650

<< Nr. 649 | Index | Nr. 651 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Sam, Konrad

Ort: (Zürich)
Datierung: 1 IX (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 209-211




--209--

Huldrichus Zuinglius Chunrado Somio S.
Gratiam et pacem a domino.
Non potui, vigilantissime Somi, committere, ut, cum possem,
literas ad te non destinarem, praesertim cum ex literis Andreae
communis amici intellexerim, quid a catabaptistis (impurissimo hominum
genere) patiaris: quos nunc paulisper dedolavi; puduit enim omnem
eorum audaciam prodere. Dolet mihi fideles ab his esse seductos; sed
bono animo esto, redibunt, si recte tractentur; nam apud nos multi,
cum eos audissent, inter initia nonnihil patiebantur; nam et plurimos in
acerbissimum odium nostri traxerant mendaciis, quiritationibus et, quae
ante omneis eis est propitia, hypocrisi. Nos autem cum veritatis scuto
tecti [Eph. 6. 16] omnes ipsorum ictus constanter aut exciperemus aut
eluderemus, tandem apparuit, ubi nam eos calceus urgeret. Errones
sunt; mulierculas, imo viros quoque circumveniunt [2. Tim. 3. 6], ut,
quicquid abstrusissime reposuerint, depromant. Hinc illis nihil deest, qui
nusquam diu esse possunt; nusquam enim tuti sunt. Uberrimus ergo
hic questus est, grandiloquentia victum parare. Suspenduntur simplices
eorum sermone, haud aliter quam Phaeaces ad vafri Ulyssis
narrationem oscitarunt. Hic isti coelum digito attingunt albisque feruntur
quadrigis. Vigilabis, ut soles, donec hypocrisis protrahatur.

--210--

Gulielmus iste, de quo ad Andream scripsisti, impurus nebulo est.
Viticonae pago cuidam nomen est, ubi aliquandiu verbi ministerio
praefuit; nihil obscure promisit, qui isthic degunt, agricolis se effecturum,
quo ab annuis redditibus et decimis liberi fiant. Stultus homo
est, sed audax, et qui loquacitatis plurimum habeat, sapientiae minimum.
Efficient, ut aliquandiu rem Christianam remorentur, at nihil
solidi ad maturitatem perducant. Perditi enim et nequissimi quique ad
istos desciscunt, et ubi negotium vident non succedere, deficiunt a
secta, et deinde universum Christi negotium contendunt fabulam esse.
Quid multa? nihil est istis unquam sceleratius visum. Id cum nos
maxime mundo prodamus, in nos primam aciem educunt et gravius
nos traducunt quam daemonem, cum iure nihil possint in nos dicere.
Perhibent nos docere, ut magistratus animadvertat in sontes; sed interim
reticent, quod ipsi aliquando palam ex Deut. 13. [5. Mos. 13. 5]
docuerunt lapidandos esse falsos prophetas; ac deinde falsos volebant
intelligere omneis, qui non sentirent, quod ipsi deblatterabant. Sciunt
pauci, quam speciem nunc habeat Helvetiorum civitas; nam praeter
Tigurum et Bernam reliqui omnes ferme pagi ab oligarchis tenentur;
qui dum apud nos idem agunt quod alibi, iam quo et euangelica
et publica libertas nobis maneant, monemus tam atrocia flagitia tollenda
esse. Pro catabaptistis ipse, quoties coram senatu cum ipsis
actum est, anxie oravi, et precibus nostris factum est, ut senatus tam
cunctanter cum eis egerit. Sed nihil aliud potest eis dolere, quam
quod provincia excedere iussi sunt haeresiarchae sive coryphaei; ac

--211--

dum retingunt alios, ipsi quoque retinguntur; quod ipsorum doli, fraudes
ac mendacia impetrarunt. Nam senatu nostro ita nullus est clementior,
ut creberrimae sint inter nos dissensiones, quod sceleratos
quosdam cunctantius plectunt; tam abest, ut quid temere praesumpserit.
Obiiciunt isti, neminem occidendum esse. Quod perinde est, ac
si dicerent, nulli obstandum est vitio. Prophetas legamus et videbimus,
quomodo cum iudicibus egerint. Nos quibus in periculis simus,
dum huc incumbimus, ut malorum licentia prematur, isti norunt, qui
circum nos versantur. Nec est, ut Helvetiorum civitatem Suevicae
comparetis; apud nos enim omnia fuerunt corruptissima, apud vos
autem multae sunt urbes, e quorum numero tua est, quae adhuc priscos
Sabinos referant. Hic certe acriore opus fuit medela. Quod
dum catabaptistae aut ignorant, aut dissimulant, nostra traductione
suam causam adiuvant. Magnum vero momentum, dum patriae consulens
ad omnem iustitiam urgeo ac innocentiam, ad stultam sectam
suam defendendum. Num catabaptismus iam recte fultus est, si me
probaverint Hannibale deteriorem, Dionysio vero crudeliorem?
Hoc genus hominum impugnamus sedulo, quod non modo pietatem
persequitur, sed publicos quoque mores corrumpit atque licentiam
plusquam Crotonicam aut Milesiam inducit; imo perpetuo impugnabimus,
nulla istorum hominum habita ratione, qui, ut ventrem saginent,
aures titillant simplicium atque ad publicam iustitiam attentorum,
deinde fallant.
Vale et, ut soles, vigila.
Tiguri, prima Septembris 1527.