Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 649

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

649

<< Nr. 648 | Index | Nr. 650 >> 

Absender: Cellarius, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: (Strassburg?)
Datierung: 31 VIII 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 206-208




--206--

Gratiam et pacem a domino.
Occasio, quę satis ampla ad te scribendi aliquoties se prębuit,
Zwingli charissime, et dudum domini consilio, quo omnia in laudem
ipsius eveniunt, arrepta non fuit, ea nunc tandem plenius recurrit
uberiusque argumentum et materiam scribendi suppetit. Unus namque
ex libellis nostris "De operibus electionis et reprobationis dei" nuper
in publicum exiit, in quem duplicem de te rumorem circumferunt.
Quidam enim displicere illum tibi in aliquot locis et stilo tuo acerrime
confodi affirmant. Alii vero eundem a te probari constanter asserunt,

--207--

quibus ego per charitatem, quę non est suspicax [1. Cor. 13. 4ff.], hortatorem
propensius credo quam prioribus, quos mihi invidia et calumniandi
morbus suspectos facit, pręsertim cum mihi tua in iudicando dexteritas
perspecta sit, qui non facile neque temere in quenquam pronuncies,
nisi plenissime, quę reprehendas, cognoveris, eademque adversus gloriam
dei et ecclesię profectum pugnare perspexeris. Talia autem
nostra esse adhuc ex piis, cum quorum multis super toto libelli nostri
argumento saepe multum contuli, comperire non potui. Quę res fecit,
ut nunquam mihi persuaserim fore, ut tu, qui primus, quod sciam, in
hac revelationis Christi hora, prędestinationis gratiam non leviter
attigisti, ista gratię electionis tractatione offendereris, quam scriptum
nostrum contra signorum errores et totum ferme καταβαπτιστῶν dogma
ex professo tractat. Inter quos si qui me numerant, eos, ut non dubito,
suspicione ista libellus editus facillime liberabit. Qui nimirum
liberum arbitrium tollit, magistratui aequus est, electionis vim super
omnia glorificat, electorum et reproborum apertum discrimen asserit,
elementorum mundi liberum usum ex charitatis regula et fidei analogia
admittit, ad gloriam demum dei et ecclesię salutem omnia refert.
In qua re quando, quid sentiam quidque sapiam, ex gratia patris de
crucifixi et exaltati Christi gloria, aperte videor et totus in luce
prosto, spero futurum, ut istius in me Christi confessionis testimonium
apud pios plus sit valiturum, quam quorundam huius seculi leviorum
hominum perversa maledicentia et iniqua detrectatio, maxime
apud te, virum tam longo ac diuturno verbi ac coelestis ministerii
usu ad omnia fidei et charitatis officia attritum, quę filios regni benignos,
non fastidiosos, non irritabiles et omnia sufferentes reddit.
Quę nuper nos per dominum orbi prodidimus, a te legi cupio et singulos
scripti locos ad fidei trutinam dependi, et sicubi, quę cum
scriptura dissentire putes, indicaveris, gratias eas sum tibi habiturus,
quas debebo, et tu non aspernaberis; aberit hic fastidium, cessabit
neglectus, regnabit liberum et idem ęquum ac rectum fidei iudicium.
Placere sanctis viris ad Christi gloriam ex animo opto. Quod votum
si impetro, bene, est, unde gratias agam domino, sin minus, est, quod
doleam, et tamen non diffidam illi, qui nomina nostra scripsit in coelis
[Phil. 4. 3], quę nulla tinea sit exęsura, cuius professio in me, si quid

--208--

apud te potest, ut arbitror apud te posse plurimum, non ambigo, quin
me sis in eo loco habiturus, quo amicos et fratres tibi coniunctissimos
habes neque permissurus unquam, ut quivis sinisterior rumor de me
necessitudinem nostram, quam Christus, non Satan, quam spiritus,
non caro, quam coelum, non terra inter nos sancivit, interrumpat.
Falli possunt, qui pręiudicia, coniecturas, signa et malitiosorum quorundam
sussurros [!] sequuntur; at nunquam falluntur, quos certum spiritus
iudicium ac evidentia ducit, quo uno nititur charitas, quę suspicione
caret et in melius accipere omnia prona est, cuius consilio te adversus
me usurum optima spes est, in gloriam dei et electorum salutem, quę
tum abunde propagabitur, si ii inter se consentiunt, quos Christus
in arenam verbi sui statuit, qui in hoc nos consolari debet, quod nihil
eorum prętermissurus est, quę in patris sui gloriam et ad ecclesię profectum
pertineant.
Tu vale, et te dominus, ut coepit, regno suo servet, et hanc
scriptionem nostram, quam charitas extorsit, boni consulas.
D.M.XXVVII [!] XXXI. Augusti.
Martinus Cellarius tuus.
Hulricho Zvvinglio fideli ecclesię Tigurensis episcopo,
domino et fratri suo in Christo observando.