Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 648

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

648

<< Nr. 647 | Index | Nr. 649 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 31 VIII (1527)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 204-205




--204--

Gratiam et pacem a Christo.
Nuper, mi Zwingli, cum Bavaro quodam et nostrum Ezechielem
misi et Cellarii literas. Nunc eadem sollicitudine teneri
fratres Argentinenses comperio e frequentibus literis. Quę suspicio
miror unde orta sit; sed quicquid est, fac sciam. Opinor autem nihil
esse periculi et vano cuiuspiam figmento fratribus imponi. Si quid
valent Oecolampadii preces per Christum orantis, videsis, ut hanc
curam illis adimas, ne vel suspicio dissidiorum nostrorum Philistiim
nostros animet. Spero brevi me visurum, quid tu Latine in catabaptistas
scripseris. Nostra adhuc sub prelo sunt. Quantum coniecto
vernaculis tuis, minime dissidebimus.
Qui literas reddit, Batavus est, φιλόχριστος, ut a fratribus commendatus
est et omnis sermo eius manifestat. Expedit euangelii negocio,
ut iis, qui sincere colloquium nostrum petunt, nos ultra illis
humaniter offeramus, quo calumniatoribus pessima quaeque in nos convicia
congerentibus et euangelium sic remorari frustra cupientibus ora
per veraces amicos aliquatenus obturentur.
Nudius tercius lecta sunt hic coram senatu, quae de abroganda
missa scripsimus. Utinam auribus audiendi audiissent [Matth. 13. 14]

--205--

Iterum aliquandiu sententiam, ut vereor, suspendent. Nihil adhuc
decretum intelligo.
Vale et me in Christo, ut soles, ama.
Ultima Augusti 1527.
Tuus Oecolampadius.
Hulrico Zwinglio, fratri charissimo. - Zurch.