Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 647

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

647

<< Nr. 646 | Index | Nr. 648 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: N.N.

Ort: Zürich
Datierung: 31 VIII 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 201-203




--201--

Huldrichus Zuinglius N., fratri in domino.
Gratiam et pacem a domino.
Accipe igitur, charissime frater, quae ad quaestiones tuas respondenda
ducam. Ipse quoque in hac sententia sum, coenam dominicam
gratiarum actionem esse. Nam et apostolus "mortem domini, ait,
nunciabitis" [1. Cor. 11. 26]; ubi annunciandi verbum pro laudandi aut
gratias agendi verbo accipitur. Cum ergo gratiarum actio sit, mihi
non probatur aliud esse conscientiis obtrudendum, quam ut ex pietate
gratiae agantur. Hoc tamen negligendum non est: "Probet autem seipsum
homo" [1. Cor. 11. 28]. Debemus enim conscientias nostras
interrogare, quam fidem habeant in Iesum Christum; quae si plenam
ac synceram habent, iam nihil obstat, quo minus ad gratiarum
actionem accedant. Qui enim fidem non habet, et tamen simulat habere,
is iudicium sibi manducat [1. Cor. 11. 29]; mentitur enim spiritui
sancto. Quod autem tu putas, Paulum hoc loco non arguere eos,
qui in eidolothytis convivabant, ego aliter puto; nam superius vehementer
increpat sciolos istos, qui putabant sibi licere de eidolothytis

--202--

edere, etiamsi in coena domini recubuissent: "Non potestis, inquiens,
participes esse mensae dominicae, et mensae daemonum", etc. [1. Cor.
10. 21]. Vult igitur Paulus, ut quisque seipsum exploret, qualem fidem
habeat. Iam sequi, ut qui integra fide sit, non possit commercium
habere in his, quae idolis sunt oblata; alterius enim corporis sit, puta
Christi, unde non possit in corpus unum cum idololatris coire. Hi
sunt igitur, qui non diiudicant corpus, qui nullum discrimen faciunt inter
ecclesiam Christi et ecclesiam idololatrarum; qui enim in eidolothytis
accumbebant, iam plane nullum discrimen habebant inter coenam
Christi et coenam diaboli; quos Paulus dicit [1. Cor. 11. 29] non
diiudicare corpus domini, hoc est: ecclesiam Christi nihilo maioris
facere, quam ecclesiam daemonum. Quodsi nos ipsos diiudicaremus,
hoc est: si conscientias nostras approbe scrutaremur, iam non accederemus
(si modo fidem in eis inveniremus) ad convivium dęmonum.
Id autem cum non facerent, sentiebant iratum dominum. Unde tu
recte putas, diiudicandi pro considerandi, perpendendi, inspiciendi
verbum exponi.
Ad secundum, audi: "Accepit Iesus panem, et fregit", etc. Et:
"accepit calicem" [Matth. 26. 26 u. Parallelen]. Ista verba sunt peculiariter
agentis, non hospitaliter ad edendum invitantis.
Ad tertium: De loco Ioan. 6. [Joh. 6. 61]: "Hoc vos offendit?"
etc. Prorsus tecum sentio.
Ad quartum: Ego per "Ostren" intelligo magnam istam celebritatem,
in qua de liberatione gaudemus, nunc a diabolo, olim a Pharaone;
neque ulla difficultas est, qua quisque voce unam eandemque
rem appellet, si modo servetur analogia. Nam et scriptura Christum
ipsum agnum vocat et Paulus: nostrum pascha [Joh. 1. 29. 36, 1. Cor.
5. 7]. Tua vero vox: "wanderfest" optime placet pro transitu aut pęsah.
Ad quintum: "Descendit ad inferos", arbitror ideo ex patrum
sententia symbolo esse insertum, ut ostenderent Christi morte patres,
qui in fide mortui fuerant, redemptos. Captivitatem enim, quae captiva
tenebatur, duxit secum ad superos; ut descensio ad inferos non
sic intelligatur quasi circumscriptive, sed potentionaliter, ut sic loquar:
quod scilicet mors eius eos, qui erant apud inferos, redimeret. Huc
respexit Petrus [1. Petr. 4. 6], cum dicit: "Mortuis praedicatum est

--203--

euangelium"; hoc est: eos sensisse euangelium, bonum nuntium, redemptionem
scilicet per filium dei. Et quod, qui cum Christo surrexerunt
spiritu, nunc sunt apud illum in coelis; qui tamen secundum
carnem iudicabuntur tunc, cum omnis caro iudicabitur, filio dei et
hominis praesidente. Redi ad locos Petri: alter in priore, alter in
posteriore est epistola [2. Petr. 2. 4]; et contentus esto hac plusquam
tumultuaria responsione.
Vale et Gulielmum meum, optimum senem, pro tibi data a
domino gratia consolare.
Salvum iube Ioannem Eggenbergium.
Tiguri, pridie Calendas Septembris 1527.