Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 646

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

646

<< Nr. 645 | Index | Nr. 647 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Hess, Johannes

Ort: Zürich
Datierung: 30 VIII 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 199-200




--199--

Huldrichus Zuinglius Ioanni Hessio, Bratislaviensium
euangelistae.
Gratiam et pacem a domino.
Venit ad nos, doctissime Hessi, Nicolaus Maeobanus, iuvenis
(quantum video) et eruditus et pius non vulgariter, querens eam calamitatem,
in quam incidit, non tam suo quam literarum tuarum nomine;
cum in hos incidit praedones [Luc. 10. 30] potius quam equites, qui
vitam ideo fecerunt ei reliquam, quod is, qui dedit, noluit etiamnum
adimi. Sed quicquid habuerint literae, nos te, mi Hessi, per communem
Christum oramus, ne in eucharistiae negotio quicquam designes.
Audimus tibi pietatem maximopere cordi esse; hac igitur in
re non desit. Quo enim nobis proderit caro carnaliter manducata?
Sed dicamus: non carnaliter edi, sed spiritualiter. Dicamus igitur
spiritualiter edi Christi corpus, dum illi fidimus; neque vocabula confundamus.

--200--

Iam neque istud scribo, quasi epistola plusquam temporaria
quid putem effecturum. Sed cum te ex unis aliquando ad nos
datis literis hominem existimem esse minime malum, committere non
possum, ut citra omnem admonitionem labi patiar. Tu, quicquid id
est quod ago, boni facito. Si enim Christi estis, et nos Christi
sumus, non adeo poenitendi discipuli, ut catabaptistae, qui etsi in
eucharistia vident, quid liquido in caussa sit, in baptismo tamen inveniunt,
quo Christi ecclesiam turbent.
Vale, et memineris, nos aliquando caussam coram eo iudice dicturos,
de cuius verbis hic paulo nonnunquam impurius digladiamur.
Tiguri, 3. Calendas Septembris 1527.