Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 654

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

654

<< Nr. 653 | Index | Nr. 655 >> 

Absender: Castor, Leonhard

Empfänger: Zwingli

Ort: Winterthur
Datierung: 10 IX 1527

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 9 (Leipzig: Heinsius, 1925) (Corpus Reformatorum 96), 216-217




--216--

Gratia et pax a domino.
Quia res exigere videtur, Zuingli candidissime, non est quod
mireris, si literas ab homine illiterato et imi subsellii accipis. Ex
senatus decreto cantiones quędam psalmorum vulgarium hic Vituduri
veluti postliminio decantandę sunt; quia vero parum, imo nihil, quantum
ego intelligo, ad Christi doctrinam faciunt, video institutum hoc
omnibus, quos clericos dicunt, pręter Lutium displicere. Nuper
enim, cum id laboris nobis iniungeretur, nemo erat, qui contra hisceret,
ne ii quidem, quorum intererat; iussus ipse item praeterea quottidie
horam impendere cantui, quo adolescentes, quibus pręsum, addiscant,
cum praestiterit hanc operam locare grammaticę et rhetoricę
rei. Cęterum cum nemo decretum hoc vel damnabat vel ut iniquum
dicebat, verisimile videtur aut in officina praedicatorum natum aut
saltem ab eorum captu non abhorrere; Lutius enim vel omnibus reclamantibus
etiam num incepto patrocinatur, ut est ad omnia ferme plus
satis religiosus. Recte an secus agant, tute novisti. Si perperam fit,

--217--

velim expostulares cum eis, quia ambo Tiguri iam sunt et te forsan
visuri. Restat, vellem ego et complures alii mecum, ut huc suos destinarent
quoque conatus (sunt enim hac parte piscibus magis muti), quo
audiremus aliquando pręlegentem nobis Gręcam et Hebraicam
literaturam, atqui spes nulla ita fore, cum barbaries ipsa iamiam
comitatu magno irrumpat nec sit, qui se opponat aut cui doleat. Age
igitur, Zuingli doctissime, cum nulla gravior sit literarum iactura,
Mathiam et Henrichum Lutium, utrumque charissimum mei,
adhortare in pręsentiarum, quo malo huic pro virili resistant, ne seges
illa futurę reipublicae negligatur et pereat.
Sed iam vale.
Vituduri 4. Idus Septembris 1527.
Leonardus Castor, pubis Vitudurinę moderator.
Nolo quisquam sciat me tibi scripsisse.
Hulricho Zuinglio, Tiguri verbi dei ministro.